Jump to content

Renatus Préval

E Vicipaedia
Renatus Préval (anno 2006 pictus)
Wikidata Renatus Préval
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 17 Ianuarii 1943; Marmelade
Obitus: 3 Martii 2017; Portus Principis
Patria: Haitia

Familia

Coniunx: Elisabeth Delatour Préval

Memoria

Sepultura: Marmelade

Renatus, vulgo plene René Garcia, Préval (Marmelade in oppido natus die 17 Ianuarii 1943; die 3 Martii 2017 mortuus) fuit politicus Haitiae. Primus minister atque bis praeses patriae meruit.

Filius fuit Claudii Préval, qui praeside Paulo Magloire secretarius ab agricultura operam dedit, sed anno 1963 exsilium petivit. Renatus Préval ergo in Belgia eruditus agronomiae apud facultatem agronomicam Gemblacensem et universitatem Catholicam Lovaniensem, deinde scientiae geothermali apud universitatem Pisanam studuit. Denuo in patriam rediit.

Amico Ioanne Bertrando Aristide praeside electo Préval primus minister meruit a die 13 Februarii 1991 ad 11 Octobris eiusdem anni. Ipse praeses fuit a die 7 Februarii 1996 usque in eundem diem 2001 rursusque a die 14 Maii 2006 usque in eundem diem 2011.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Renatum Préval spectant.
  • "René Préval": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)