Jump to content

Quintus Clodius Hermogenianus Olybrius

E Vicipaedia

Quintus Clodius Hermogenianus Olybrius (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator patricius ac vir publicus Romanus saeculi quarti erat.

Pater eius Clodius Celsinus Adelphius anno 351 praefectus urbi Romae erat, mater Faltonia Betitia Proba poeta. Frater eius Faltonius Probus Alypius praefectus urbi anno 391 erat. Olybrius Tirraniam Aniciam Julianam, filiam Anicii Auchenii Bassi, consulis anni 408 in matrimonium duxit. Filiam habuerunt Aniciam Faltoniam Probam, quae Sexto Claudio Petronio Probo consuli anni 371 nupsit et filium Anicium Claudium.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Fuit primum (ante annum 361) consularis Campaniae, deinde anno 354 proconsul Africae erat. Annis 368 - 370 praefectus urbi Romae erat, quo officio magnam laudem accepit[1]. Anno 378 ab imperatore Gratiano praefectus praetorio per Illyricum, post mortem Valentis imperatoris in Proelio Hadrianopolitano allatum eodem anno praefectus Orientis factus est et ad annum 379 mansit. Eodem anno etiam consul erat una cum Decimo Magno Ausonio. Inter annos 384 et 395 mortuus est[2].

  1. Ammianus Marcellinus, Res Gestae XXVII 4,1
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 1168-69


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Valens Augustus VI et Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus II
Consul
379
cum
Decimo Magno Ausonio
Successores:
Imp. Caesar Flavius Gratianus Augustus V et Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus