Jump to content

Psara

E Vicipaedia
Wikidata Psara
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°33′0″N 25°34′0″E
Numerus incolarum: 454, 478, 472
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Psara Municipality

Geographia

Superficies: 40.467 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Missolonghi

Psara (Graece Ψαρά (n. pl.)) sunt insula Graeca in Mari Aegaeo sita. Una cum insula non habitata Antipsara demum Psarorum (Δήμος Ψαρών) et una cum demis Chio et Oenussis regionalem Chiam unitatem (Περιφερειακή Ενότητα Χίου) in regione Aegaeo Boreali efficiunt.

Iam aetate Mycenaea homines insulam habitabant, qui imprimis a mari vivebant. Insula antiquitate Psyra (Ψύρα) vel Psyr(r)ie sive (ή Ψυρ(ρ)ίη) Psyria (ή Ψυρία) appellata est.

Psara inter primas insulas erant, quae in seditione contra Imperium Ottomanicum erant: die 10 Aprilis anno 1821 rebellare coeperunt; die 21 Iunii anno 1824 copiae Aegyptiacae (140 naves, 14 000 Ianizari) Ibrahim Pasa duce insulam occupaverunt. Maxima 15 000 incolarum pars interfecta est, pauci evaserunt.

De calamitate Psarorum hoc Dionysii Solomi epigramma narrat:

Verba scriptoris ipsa:

Στων Ψαρών την ολόμαυρη ράχη,
περπατώντας η δόξα μονάχη
μελετά τα λαμπρά παλικάρια
και στην κόμη στεφάνι φορεί
γινωμένο από λίγα χορτάρια
που 'χαν μείνει στην έρημη γη…

Versio Latina[1]

Psarorum piceo in dorso
sola gloria ingrediens
loquitur de illustribus viris fortibus
et in comis coronam fert
nexam ex paucis herbis
relictis in terra deserta ....
  1. Versio ad litteram facta, versuum clausulis inter se consonantibus neglectis, auctore Utilone usore (2012/2013 mutata)
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!