Jump to content

Prothorax

E Vicipaedia
Prothorax unius ex Coleopteris

Prothorax est primum e tribus segmentum in thorace cuiuslibet insecti, quod primum crurum parem fert. Sua principalia sclerita? in quoque latere sunt pronotum (dorsale), prosternum (ventrale), et propleuron. Prothorax in insectis exstantibus alas numquam fert, quamquam nonnullis fossilium gregibus erant tubera aliformia. Omnibus insectis adultis sunt crura in prothorace, sed in paucis gregibus (e.g., in Nymphalidis, in familia papilionum) crura anteriora magnopere deminuuntur. In multis insectorum gregibus, pronotum ipsum magnitudine deminuitur, sed in nonnullis, sicut in omnibus coleopteris, id hypertrophizatur?, cum expanditur ut omnem thoracis superficiem dorsalem constituat, et in plurimis Membracidis (ordinis Hemipterorum) id in formas saepe mirificas extenditur, quae camouflage? vel imitationem amplificant.

Nexus interni

Insecta

Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!