Propontis
Propontis (-idis vel -idos, f.; Graece: Προποντίς), vel hodie mare Marmoreum[1] (Turcice: Marmara Denizi, Lingua Neograeca: Μαρμαρα̃ Θάλασσα vel Προποντίδα) est mare internum Pontum Euxinum a Mari Aegaeo separans, sicut et partem Turciae asiaticam a parte europaea separat. Fretum Bospori Propontidem cum Ponto Euxino, Hellespontus cum Mari Aegaeo coniungunt.
Indicia fundamentalia
[recensere | fontem recensere]- Superficies: 11 350 chm2
- Ambitus: circiter 1 000 chm
- Salinitas media: 22 partes per mille (22 S‰ ); salinitas Ponto Euxino paulo superior est, sed tantum duas partes Oceanorum) efficit.
In Propontide 23 insulae sunt, in duas turmas subdivisae:
- Principum insulae (vide etiam: Adalar)
- Proconnesus (imprimis nota ob marmor candidum).
Arctonnesus vel paeninsula Cyzicena (hodie Kapıdağ), tumulus magnus, nautis secundum litus australe navigantibus obstat, in qua Cyzicus urbs antiqua (Artace hodierna) sita est. Sinus Cianus in parte maris meridio-orientali patet, ad quem Apamea Myrlea et Cius urbs iacent; post eum sinus Astacenus longus et tenuis in litus orientale incisus est, ad quem Nicomedia urbs sita est. Chalcedon urbs antiqua, quae et Constantinopolis, ad ostium Bospori situs est; Byzanthe, Heraeum, Rhaedestus, Perinthus et Selymbria in litore septentrionali.
De nomine
[recensere | fontem recensere]Vox "Propontis" e verbis Graecis προ (ante) et ποντ- (mare) formata est: Propontis secundum litteram "ante mare" (sc. Pontum Euxinum) est. Nomen recens ("Mare Marmoris") a marmore deductum est, quod in insula Proconneso ab antiquitate usque ad hunc diem gignitur.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 40°45′0″N 28°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Pleiades • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |