Jump to content

Principale (grammaticum)

E Vicipaedia

Principale[1] (sc. membrum) est nucleus syntagmatis, id est: verbum quod vel solum syntagmatis vice fungi potest in contextu orationis. Hac in sententia,

It membris gelidus sudor    (Sil. Pun. 3.215)

sudor est syntagmatis nominalis [NP [A gelidus] [N sudor] ] membrum principale, quia It membris sudor sententia integra est, cum *It membris gelidus … aliquo modo manca sit. Itaque gelidus complementum membri principalis est, et principale sudor hoc complementum regit; etiam dici potest gelidus ex principali suo dependere.

Principale syntagmatis, si rationem respicias, membrum necessarium est, ellipsi excepta in contextu orationis. Itaque hac in sententia,

Contra omnium morsus remedio est gallinaceum cerebrum,     (Plin. Nat. 29.27)

principale syntagmatis nominalis [NP [A omnium] [N aranearum] ] per ellipsin detractum est, quia in contextu araneae iam prolatae sunt.

Principale, quippe quod syntagmati praesit, proprietates a contextu orationis profectas gerit. Itaque proprietas aliqua, si a syntagmate poscitur, primo loco membri principalis est, per quod ad complementa percolatur. Exemplo sit casus rectionis, qui verbi aut adiectivi complementis imponitur:

Ego recte meis auribus utor     (Plaut. Ps. 799a)

Hac in sententia verbum utendi a principali (q.e. auris) syntagmatis [NP [A meis] [N auribus] ] poscit, ut in casum ablativum cadat; meis autem, complementum auribus adtributum, principali suo congruit.

  1. J.A.Comenii Didacticorum operum pars II (1642-1650); e.g. "Qvando epitheton est nomen mobile, etiam numero et genere conformandum est principali suo."