Phobia
Phobia (vocabulum ex exemplari hydrophobiae sublatum) est summa formido irrationalis rei certae. Phobia inter perturbationes anxiferas adnumeratur, nam anxietas est symptoma principale quod homo phobicus experitur. Constat phobiam esse doctum responsum animi permoti. Constat fere inter omnes phobiam exoriri posse, si metus primitivus minaci quodam rerum statu conflatus ad alios similes locos translatus erit, saepe primo misso vel represso metu. Si quis enim infantulus in aquis paene perierit, quamvis huius experientiae oblitus nimia aquae formidine adfici poterit. Itaque in futuro aquas vitare tendit. Quod responsum, licet anxietatem in praesenti levet, ipsam phobiam non solum stabilire sed etiam augere potest.[1]
Phobiae in tria genera dividi solent:
Praeterea sunt nyctophobis, logophobia et trypanophobia quod timor morbus neuropsycologicae. Atque sunt phobiae subditiciae, sicut homophobia, Islamophobia, transphobia. xenophobia etc., quae potius ad luctationem politicam pertinent nec therapia mentis aut medicina egent.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad psychologiam spectat. Amplifica, si potes! |