Jump to content

Phila Antipatri filia

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Phila (Graece Φίλα; anno 287 a.C.n. mortua) fuit filia Antipatri. Ter nupsit: primum Balacro satrapae Cappadociae, anno autem 322 a.C.n. Cratero; mox, Cratero mortuo, Demetrio Antigoni filio qui postea regnavit. Anno 314 a.C.n. Ariston cineres Crateri eae consignavit. Cratero peperit Craterum rerum gestarum scriptorem. Demetrio peperit Antigonum et Stratonicam, quae primum Seleuco regi nupsit, mox filio eius Antiocho. Adimantus Androsthenis filius templum Aphroditae Philae ad honorem partim deae Veneris, partim autem reginae Philae, in demo Atheniensi Thriis dicare suasit.

Inter reginae Philae aulicos, ut ex inscriptionibus censetur, fuerunt Demarchus Taronis filius et Melesippus Bacchii filius.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]