Jump to content

Parlamentum Graecum

E Vicipaedia
Parlamentum Graecum Athenis

Parlamentum Graecum (Neograece: Βουλή των Ελλήνων, "consilium Graecorum") est senatus Graeciae, qui in Area Syntagmatos Athenis est. Parlamento est una curia (sive "camera") 300 legatorum, qui ad spatium quattuor annorum electi sunt.

Sessio Parlamenti saeculo undevicesimo exeunte (pictura a N.Orlof facta)

Parlamentum Graecum primo anno 1846 coiit et primam constitutionem Graeciae modernae pronuntiavit. Primum aedificium parlamenti anno 1929 in via Stadiu erectum est, quod hodie Gentilicio Museo Historico Athenarum locum praebet. Primus praeses Constantinus de Hößlin electus est.

Usque ad annum 2001 erat "parlamentum vesperale", quod dicitur, cuius legati paene sine stipendio officiis fungebantur victus alibi sibi quaerentes. Anno 2001 legibus latis, quae legatis alia negota negant, dietae sive stipendia aucta et conclavia officiis fungendis data sunt.[1]

Die 11 Aprilis anno 2012 parlamentum dissolutum et die 6 Maii nove electum est.[2] Ac die 29 Decembris anno 2014 parlamentum dissolutum et die 25 Ianuarii anno 2015 novissime electum est.

Ad factiones parlamenti hodierni cognoscendas vide Index factionum Graeciae.

  1. Peter A. Zerkavis/Gustav Auernheimer 2009: Das politische System Griechenlands, in: Wolfgang Ismayr: Die politischen Systeme Westeuropas p. 826
  2. Vorgezogene Wahlen in Griechenland am 6. Mai[nexus deficit] FOCUS Online, die 11 Aprilis 2012

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Parlamentum Graecum spectant (Greek Parliament, Hellenic Parliament).