Jump to content

Pandanus tectorius

E Vicipaedia
Pandanus tectorius in Oahuensibus Havaiorum montibus

Monocotyledones 
Ordo : Pandanales 
Familia : Pandanaceae 
Genus : Pandanus 
Species : P. tectorius 
Pandanus tectorius 
Parkinson ex Zucc.  
Synonyma
Pandanus pedunculatus R.Br.
Pandanus tectorius.

Pandanus tectorius est species plantarum familiae Pandanacearum quae in regionibus ab Indonesia et Portu Macquarie in Nova Cambria Australi ad Terram Reginae in Australia, ad insulas Oceani Pacifici usque ad Havaios endemica est. Eius prima regio geographica ignota est propter culturam: primi Polynesii eum fortasse in multis insulis remotis introduxerunt ubi nunc exstat.

Fructus Pandani tectorii phalanges monstrat.

P. tectorius est arbor quae ad 4 metra alta attingit. Trunco, spinoso et altitudine 4 m furcato,[1] sunt radices aeriae(en), quae arbori pro ancora sunt. Folia plerumque sunt 90 cm longa et 5–7 cm lata, marginibus serratis.

Megacrania batesii, species insectorum familiae Phasmatidarum, solum hanc plantam habitat et comedit.

  1. Thomson, Lex A. J., Lois Englberger, Luigi Guarino, R. R. Thaman, et Craig R. Elevitch, Pandanus tectorius (The Traditional Tree Initiative, Aprili 2006).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pandanum tectorium spectant.
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database