Orchidaceae
Orchidaceae sunt monocotyledonum familia forma diversa et late dispersa ordinis Asparagalium.[1][2] Cum Asteraceis faciunt maximam plantarum florentium familiam, quibus sunt inter 21 950 et 26 049 species nunc acceptae, in 880 genera digestae.[3][4]
Distributio
[recensere | fontem recensere]Orchidaceae sunt plantae cosmopolitanae, quae in paene omni habitatione vigent, desertis glaciebus exceptis. Permultae inveniuntur in zonis tropicis, plerumque Asia et America Australi et Media, sed eae supra Circulum Arcticum, in Patagonia australissima, usque adeo Insulae Macquarie prope Antarcticam etiam inveniuntur.
Hic index earum distributionis adumbrationem dat:
- America tropica: 250 ad 270 genera
- Asia tropica: 260 ad 300 genera
- Africa tropica: 230 ad 270 genera
- Oceania: 50 ad 70 genera
- Europa et Asia temperata: 40 ad 60 genera
- America Septentrionalis: 20 ad 25 genera
Taxinomia
[recensere | fontem recensere]Haec familia omnino agnoscitur, et Systema APG II anni 2003 eam in ordine Asparagalium ponit. Taxinomia familiae semper mutatur, quia novae investigationes pluria classificationis elementa perpetuo agnoscunt. Quinque subfamiliae nunc agnoscuntur, in cladogramma secundum Systema APG facta:
| |||||||||||||||||||||||||
Oecologia
[recensere | fontem recensere]Plurimae Orchidaceae sunt epiphyta perennia, quae ad arbores fruticesve adfictae in zonis tropicis et subtropicis crescunt. Aliae species sunt lithophyta, quae ad saxa vel in solo saxoso crescunt, vel sunt terrestres. Paene omnes zonarum temperatarum Orchidaceae sunt terrestres.
Aliquae Orchidaceae, sicut Neottia et Corallorhiza, chlorophyllo carent, et non possunt photosynthesizare; nihilominus, hae species alimenta energiamque a soli fungis parasitizatis per formationem mycorrhizarum orchidacearum capiunt. Hi fungi comprehendunt fungos qui ectomycorrhizas formant cum arboribus et aliis plantis ligneis, parasitae sicut Armillaria et saprotropha?.[5] Hae Orchidaceae myco-heterotropha appellantur, sed olim descriptae sunt (falso) saprophyta quia botanistae habuerunt eas alimentum cepisse ex materie organica confracta. Paucae species sunt holoparasitae achlorophyllae, sed omnes Orchidaceae sunt myco-heterotrophicae per germinationem et auctum plantularum, et etiam photosyntheticae plantae maturae possunt carbonium ex earum fungis mycorrhicicis capere.
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Orchidaceae facillime agnoscuntur quia omnes habent apertissimas apomorphias, inter quas symmetria bilateralis (zygomorphismus), multa resupinatio, unum petalum (labellum) semper modificatum, stamina carpellaque coalita, et semina minutissima.
Folia
[recensere | fontem recensere]Sicut plurimes monocotyledones, Orchidaceae folia simplicia cum venis parallelis habere solent, cum aliquae Vanilloideae venationem reticulatam habeant. Folia sint ovata, lanceolata, vel orbiculata, magnitudine inconstantissima. Earum proprietates saepe sunt diagnostica. Folia ferme sunt alterna super caulem, saepe plicata, et nullas stipulas habent. Eis saepe sunt corpora silicea, stegmata appellata, in vaginis fasciculi vascularis (in Orchidoideis absentibus), et sunt fibrosa.
Conformatio foliorum habitationi plantae convenit: speciebus quae ferme apricantur, vel in locis aliquando aridissimis crescunt, sunt folia crassa coriaceaque, et earum laminae a cuticula ceracea teguntur ad aquam necessariam retinendam; speciebus autem quae in locis umbrosis crescunt sunt folia longa tenuiaque habent.
Folia plurimarum Orchidacearum sunt perennes, nonnullos annos viventes; alia genera, praecipue plantae folia plicata habentes, folia quotannis demittunt et nova folia evolvunt, cum novis pseudobulbis, sicut in Cataseto.
Folia aliquarum Orchidacearum habentur pro ornamento esse.
Aliquae orchides, sicut Dendrophylax lindenii, Aphyllorchis, et Taeniophyllum, ex eorum radicibus viridibus pro photosynthesi dependent, et ferme evolutis foliis carent, quasi omnes species heterotrophicae.
Caulis et radices
[recensere | fontem recensere]Omnes Orchidaceae sunt herbae perennes, qualibet permanenti structura lignea carentes. Eae secundum utrum duorum exemplarium possunt crescere:
- Monopodia.—Caulis ex una gemma crescit, folia ex apice quotannis adduntur, et caulis quae cum ita sint crescit. Caulis potest attingere nonnulla metra longa, sicut in Vanda et Vanilla.
- Sympodia.—Planta surculos adiacentis producit qui ad quamdam magnitudinem crescunt, florescunt, et desinunt, substitui. Auctus orchidum sympodialium est lateralis, non verticalis. Novo ductu maturante, rhizoma suum auctum ex re "oculo" vulgo appellato (re vera gemma immatura) iterum incipit, ergo ramificans.
Orchidaceae terrestres sint rhizomatae, vel cormos tuberesve faciunt. Capita radicum plantarum terrestrialium sunt levia et alba.
Aliquae sympodiales terrestres, sicut Orchis et Ophrys, habent duas radices tuberosas subterraneas.
In climatibus calidis humidisque, multis Orchidaceis terrestribus pseudobulbi non necesse sunt.
Basis caulis epiphytorum sympodialium, vel in aliquibus speciebus re non verbo omnis caulis, potest incrassatus fieri ad pseudobulbum conformandum, quod alimenta aquamque temporibus siccioribus continet.
Aetate provectus, pseudobulbus folia demittit et dormiens fit. Pseudobulbus usitate circa quinque annos vivit.
Flos
[recensere | fontem recensere]Orchidaceae propter fabricam multarum variationum in earum floribus agnoscuntur.
Aliquibus Orchidaceis sunt flores singulares, sed plurimis est inflorescentia recemosa, aliquando cum multis floribus. Caulis florescens sit basalis (hoc est, ex basi tuberis productus, sicut in Cymbidio), apicalis (quod significat eum ex apice caulis principali crescere, sicut in Cattleya), vel axillarius (ex axilla, sicut in Vanda).
Flos, sicut plurimis monocotyledonum floribus, habet duo verticillos elementorum sterilium.
Flores Orchidacearum cui sunt abnormes? petalorum labiorumve numeri pelorici appellantur. Pelorismus est proprietas genetica, sed eius expressio ab habitatione movetur et videat fortuita.
Ovarium semper est inferior, pone florem situm.
Pollinatio
[recensere | fontem recensere]Orchidaceae habent egregissima pollinationis systemata et perpaucas opportunitates pollinationis; ergo earum flores plerumque fertiles diu manent, et plerumque pollen in unica massula emittunt; quandocumque pollinatio bene procedit, milia ovulorum possunt fertilizari.
Pollinatores a forma et coloribus labelli saepe attrahuntur. Aliqui flores blandos producunt odores. Nectar, in plurimis speciebus absens, in calcare (8) labelli producatur, ad punctum sepalorum, vel in septo ovarii, usitatissima positione inter Asparagales.
Rhizanthella slateri, orchis subterranea in Australia, lucem numquam videt, et ex formicis et aliis insectis terrestribus pollinatione dependet.
Catasetum, genus breviter a Darwin descriptum, revera pollinia viscida vi dirupta emittit cum insectum setam tangat, pollinatore ex flore statim eiecto.
Post pollinationem, sepala et petala pallescunt conciduntque, sed ea ferme ad ovarium adficta manent.
Reproductio asexualis
[recensere | fontem recensere]Aliquae species, sicut aliquae Phalaenopses, Dendrobia, et Vandae, progenies plantulasve producunt ex uno nodo per caulem facto, per accumulationen hormonum auctus. Hae progenies keiki (Havaiane, 'filius') appellantur.
Fructus et semina
[recensere | fontem recensere]Ovarium solet fieri capsula dehiscens per tres vel sex fissuras longas, ambobus extremis clausis. Maturatio capsulae potest a duobus ad duodeviginti menses durare.
Semina ferme sunt paene "microscopica" et permulta, in aliquibus speciebus plus quam decies centena milia per capsulam. Post maturationem, sicut particulae pulvis vel sporae avolant. Endospermio carent. In cultura, germinatio typice spatia septem dierum requirit; est in litteris relatio unius paphiopedili quod quindecim annos requisiit.
Evolutio
[recensere | fontem recensere]Investigatio in Nature diurno academico relata[6] opinatur originem Orchidacearum coepisse antequam olim notam. Proplebeia dominicana, exstincta apis sine acumine species, in electro ex Aevo Miocaeno inventa est, abhinc annorum circa 15–20 decies centena milia. Apis pollen ignoti Orchidacearum taxonis, Meliorchidis caribeae, super alas ferebat.
Usus
[recensere | fontem recensere]Aliquae Orchidaceae in cultura communi sunt:
Orchidaceae, sicut Tulipae, factae sunt maior orbis terrarum mercatus.
Genera
[recensere | fontem recensere]Haec sunt celeberrima familiae Orchidacearum genera:
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Cephalanthera longifolia, orchis terrestris
-
Folia variarum specierum
-
Habenaria radiata; vide labium.
-
Neuwiedia griffithii, Apostasioideae; vide tres stamina usitata.
-
Cypripedium acaule habet duo stamina, quorum alium videtur in pictura; alium est pone florem.
-
Catasetum fimbriatum; seta est aperta.
-
Vanilla (scandens)
-
Cultivated Epidendrum ciliare
-
Listera ovata minus speciosa orchis
-
Vanda tricolor cultivarietatis 'Suavis'
-
Phalaenopsis hybrida
-
Orchis apud American Orchid Society
-
Orchides purpurea apud American Orchid Society
-
Orchid apud American Orchid Society
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Numerus Orchidacearum.
- ↑ Documenta Orchidacearum, Royal Botanic Gardens, Kew.
- ↑ P. F. Stevens, Angiosperm Phylogeny Website, ed. 9a (Iunio 2008), apud www.mobot.org.
- ↑ "WCSP". World Checklist of Selected Plant Families
- ↑ Leake JR. 2005. Plants parasitic on fungi: unearthing the fungi in myco-heterotrophs and debunking the ‘saprophytic’ plant myth. Mycologist 19: 113–122. (abstract)).
- ↑ Santiago R. Ramírez, Barbara Gravendeel, Rodrigo B. Singer, Charles R. Marshall, et Naomi E. Pierce, "Dating the origin of the Orchidaceae from a fossil orchid with its pollinator," Nature, 30 August 2007, 448:1042–1042; doi=10.1038/nature06039.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Arditti, J. 1992. Fundamentals of orchid biology. Novi Aboraci: John Wiley and Sons. ISBN 0-471-54906-1.
- Batygina, T. B., Bragina, E. A., et Vasilyeva, E. 2003. "The reproductive system and germination in orchids." Acta Biol. Cracov. ser. Bot. 45:21–34.
- Berg Pana, H. 2005. Handbuch der Orchideen-Namen: Dictionary of Orchid Names: Dizionario dei nomi delle orchidee. Stutgardiae: Ulmer.
- Judd, Walter S., Christopher S. Campbell, Elizabeth A. Kellogg, Peter F. Stevens, et Michael J. Donoghue. 2007. Plant Systematics: A Phylogenetic Approach. Sinauer Associates Inc. ISBN 0-87893-407-3.
- Kreutz, C. A. J. 2004. Kompendium der Europaischen Orchideen: Catalogue of European Orchids. Landgraaf Nederlandiae: Kreutz Publishers.
- Ramírez, S., et al. 2007. Nature 448:1042–1045).
- Taylor, D. Lee, et Thomas D. Bruns. 1997. "Ectomycorrhizal mutualism by two nonphotosynthetic orchids." Proc. Natl. Acad. Sci. USA 94:4510–4515.
- Stevens, P. F. 2001+. Angiosperm Phylogeny Website. Version 7, May 2006. Angiosperm Phylogeny Website apud www.mobot.org
- Strasburger, Noll, Schenck, Schimper. 1900. Lehrbuch der Botanik für Hochschulen. Editio quarta. Ienae: Gustav Fischer.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • Flora of China • Flora of North America |
Vide "Orchidaceas" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Orchidaceas spectant. |
- Royal Horticultural Society (RHS) International Orchid Register,
- Societas Orchidologica Angliae Septentrionalis, anno 1897 condita
- Iconographia Orchidacearum Orbis Terrarum
- Orchidaceae in FloraGREIF
- Orchidaceae in Australia Indigenae
- Orchid Conservation Coalition