Numisma Fieldianum
Numisma Fieldianum (Anglice Fields medal) est praemium, quo concilium Unionis Mathematicae Internationalis mathematicos iuvenes nondum quadraginta annos natos quarto quoque anno ob merita eorum decorare solet. Quo nullus honor a mathematicis maior creditur. Numisma Fieldianum nomen trahit a Iohanne Carolo Fields. Primo datum anno 1936, ab anno 1950 hoc numisma certo semper tempore deferri solet. Maria Mirzakhani anno 2014 prima femina hoc praemio decorata est.
Anno 2006 praemium dotatum fuit C$ 15,000 (US$ 15,000 vel €10,000). Nummus ipse anno 1933 a sculptore Canadensi Roberto Tait McKenzie caelatus in moneta regali Canadensi ex auro percussus est. In parte antica videtur caput Archimedis circumdatum sententia transire suum pectus mundoque potiri, desumpta ex Manilio astrologo.[1] In parte aversa legitur congregati ex toto orbe mathematici ob scripta insignia tribuere cum ramo laureo et diagrammate sphaerae cylindro inscriptae, quae pictura olim Archemedis sepulcrum exhibuisse dicitur.
Laureati
[recensere | fontem recensere]Annus | Locus | Laureati |
---|---|---|
1936 | Asloa, Norvegia | Laurentius Ahlfors, Finnia Iesse Douglas, CFA |
1950 | Cantabrigia, CFA | Laurentius Schwartz, Francia Atilla Selberg, Norvegia |
1954 | Amstelodamum, Batavia | Kunihiko Kodaira, Iaponia Iohannes-Petrus Serre, Francia |
1958 | Edimburgum, Scotia | Nicolaus Roth, Britanniarum Regnum Renatus Thom, Francia |
1962 | Holmia, Suecia | Laurentius Hörmander, Suecia Iohannes Milnor, CFA |
1966 | Moscua, Unio Rerum Publicarum Socialisticarum Sovieticarum | Michael Atiyah, Britanniarum Regnum Paulus Joseph Cohen, CFA Alexander Grothendieck, Francia Stephanus Smale, CFA |
1970 | Nicaea, Francia | Alanus Baker, Britanniarum Regnum Heisuke Hironaka, Iaponia Sergius Novikov, Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum Iohannes Griggs Thompson, CFA |
1974 | Vancuverium, Canada | Henricus Bombieri, Italia David Mumford, Britanniarum Regnum |
1978 | Helsinkium, Finnia | Petrus Deligne, Belgia Carolus Fefferman, CFA Gregorius Margulis, Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum Daniel Quillen, CFA |
1982 | Varsovia, Polonia | Alanus Connes, Francia William Thurston, CFA Shing-Tung Yau, Sina/CFA |
1986 | Berkeleia, CFA | Simon Donaldson, Britanniarum Regnum Gerhardus Faltings, Germania Michael Freedman, CFA |
1990 | Kyotum, Iaponia | Vladimirus Drinfel'd, Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum Vaughan F. R. Jones, Nova Zelandia Shigefumi Mori, Iaponia Eduardus Witten, USA |
1994 | Turicum, Helvetia | Iohannes Bourgain, Belgia Petrus Ludovicus Lions, Francia Ioannes Christophorus Yoccoz, Francia Ioachimus Zelmanov, Russia |
1998 | Berolinum, Germania | Ricardus Borcherds, Britanniarum Regnum Gulielmus Timotheus Gowers, Britanniarum Regnum Maximus Koncevič, Russia Curtis T. McMullen, CFA Andreas Wiles, Britanniarum Regnum — Lamina argentea |
2002 | Pecinum, Res Publica Popularis Sinarum | Laurentius Lafforgue, Francia Vladimirus Voevodskij, Russia |
2006 | Matritum, Hispania | Andreas Okun'kov, Russia Gregorius Perel'man, Russia — recusavit Terentius Tao, Australia/CFA Wendelinus Werner, Francia |
2010 | Hyderabad, India | Elon Lindenstrauss, Israel Ngo Bao Chau, Vietnamia/Francia Stanislaus Smirnov, Russia Cedricus Villani, Francia |
2014 | Seulum, Respublica Coreana | Arturus Avila, Brasilia/Francia Manjul Bhargava, Canada/CFA Martinus Hairer, Austria Maria Mirzakhani, Irania/CFA |
2018 | Urbs Fluminensis, Brasilia | Caucher Birkar, Britanniarum Regnum Alessio Figalli, Helvetia Peter Scholze, Germania Akshay Venkatesh, CFA |
2022 | Helsingia, Finlandia | Hugo Duminil-Copin, Francia June Heh, CFA Iacobus Maynard, Britanniarum Regnum Maryna Viazovska, Ucraina |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Marci Manilii Astronomicon libro IV, 392.