Naturismus
Naturismus (Theodisce,[1] a Francogallico naturisme) est modus vivendi quod disciplinam communem nuditatis et notionem regressus naturae implicat.
Historia
[recensere | fontem recensere]Ante saeculo XIX, nonnunquam nuditas aperta erat apud oras, flumina aut saunas. Anno 1873, scriptor Francogallicus Aemilius Littré descripsit naturismum in lexico linguae Francogallicae ut doctrina in qua natura auctrix eiusdem consideratur. Naturismus natus est in saeculo XIX, in Francogallia et primum circulum natus est anno 1891 in India Britannica. Carolus Eduardus Gordon Crawford, homo viduus qui iudex ministerii civilis Mumbaiensis erat, Fellowship of the Naked Trust, coetus fiduciae, condidit, sed hoc experimentum finem habuit paulo post, anno 1894.[2]
Anno 1902, doctor Germanicus Henricus Pudor, sub alieno nomine, scripta de naturismo publicavit et vocabolum Theodiscum Nacktkultur (e nackt, "nudus", atque kultur, "cultura") invenit. Quattuor annos post ille librum in tria volumina de hanc re scripsit et alii Theodisci, ut Adolphus Koch atque Iohannes Suren, exemplum suum secuti sunt.[2] Ricardus Ungewitter proposuit modum vivendi quod philosophia naturismi cum labore salutare, salute optima et animo morale iungebat. Anno 1903, Paulus Zimmerman primum verum circulum naturismi, Freilichtpark appellatum ("Parcus luminis liberi"), prope Hamburgum condidit. Primum diarium de naturismo in Germania editum est ab anno 1902 usque in annum 1932.[2]
In annis 1920 Naturismus in tota Germania, Britanniarum regno, Francogallia et aliis nationibus Europaeis diffudit, in annis 1930 in Civitatibus Foederatis Americae. Post secundum bellum mundanum, novae foederationes naturismi ortae sunt. Anno 1951, foederationes nationales naturistarum se coniunxerunt in Foederatione naturista Internationale. Postea annum 1945, instituta periegetica loca pro feriis creaverunt pro naturistis. Periegesis pro naturistis, quae nata erat in Europa Septentrionale annis 1920, diffundebat in Francia, Hispania, Croatia et nationibus Mediterraneis.
Modus vivendi
[recensere | fontem recensere]Marcus Alanus Descamps In libro suo Vivre nu (1987), de naturismo tractat et ille id posterior quam Christianismum exstimat, quia aetate antiqua interdicta nuditatis in societatibus Gallorum, Graecorum, Romanorum non erant.
In libro suo Tout en nu, scriptor Francogallicus Ioannes Lucas Bouland motum Adamites describit ut primum motum quod gentes ad naturismum atque ad regressum naturae concitavit. Sectatores motus Adamites (e nomine Adami, primus vir in Vetere Testamento) vitam modicam agebant quia concentum Paradisi in Eden petebant.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Carr-Gomm, Philip, A Brief History of Nakedness, Londinii, Reaktion Books, 2010.
- Hoffman, Brian S, Naked: a cultural history of American nudism, Novi Eboraci, NYU Press, 2015.
- Parmelee, Maurice, Nudism in modern life, Muller Press, 2012.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad naturismum spectant. |