Jump to content

Martinus de Boemia

E Vicipaedia
Monumentum Norimbergae erectum, in Theresiae platea

Martinus de Boemia[1] (germane: Martin Behaim/Böheim; natus die 6 Octobris 1459 Norimbergae, mortuus die 29 Iulii 1506 Olisipone) pannarius et cosmographus Germanicus fuit. Illustris est quippe qui primum globum confecerit.

Behaims Erdapfel - globus Norimbergae in Museo Germanico Nationali

Genere egregio natus anno 1481 in Lusitaniam iit ubi in Gregem mathematicorum (Junta dos mathematicos) receptus est ut quam fecundissime in gubernatoria arte emendanda operam daret. Iste vir baculum Sancti Iacobi et Regiomontani Ephemerides inter nautas Lusitanicos nota fecit. Anno 1484 autem nauarchum Iacobum Cão in oram Africae occidentalem comitatus est, cum ostia Congi inveniretur. Anno 1486 ad Azores (ad insulam Faial) venit et anno 1491 Norimbergam ad tempus revertit. Ibi reliquit globum mundi maximum qui et nostris diebus admirationi nostrae prostat. Denique Insulae Macaronesicae eum ex anno 1493 sartum et tecum conservabant.

Merita eius artem navigatoriam et geographiam spectantia sat magna erant. Consuetudinem contraxerat cum Christophoro Columbo et Magellano quamvis nullum revera ad dispositiones mutandas movere posset. Itaque minime confirmari potest opinio pristina de Martino Bohemo Novi mundi inventore vero. Dominus Rößner ei anno 1890 Norimbergae monumentum confecit.

  1. Versio nominis in lexico, quod fonti primae recensionis erat, legitur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Martin Behaim (1459–1507). Nürnberg im Zeitalter der Entdeckungen (=Norica, 3/2007).
  • Johannes K. W. Willers, Peter J. Bräunlein] Renate Hilsenbeck, Grzegorz Leszcynski (edd.): Focus Behaim-Globus. , catalogus expositionis, Norimbergae 1992, ISBN 3-926982-29-2
  • Peter J. Bräunlein: Martin Behaim. Legende und Wirklichkeit eines berühmten Nürnbergers. Bayerische Verlags-Anstalt, Bambergae 1992.
  • Steven Ozment: Three Behaim Boys: Growing Up in Early Modern Germany. A Chronicle of Their Lives. Yale University Press, New Haven, CT 1990.
  • Armin M. Brandt: Martin Behaim (1459–1507), Seefahrer, Entdecker, Kosmograph. 1989.
  • Ernst Georg Ravenstein, Martin Behaim. His Life and his Globe. Londinii 1908. In interreti
  • Carl Rathjens: Behaim von Schwarzbach, Martin. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 2, Duncker & Humblot, Berlin 1955, S. 2 (Digitalisat).
  • Julius Löwenberg:  "Behaim, Martin", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 2 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1875), p. 276 f.
  • Alexander von Humboldt: Kritische Untersuchungen […]. Berolini 1836.
  • Friedrich Wilhelm Ghillany: Geschichte des Seefahrers Martin Behaim. 1853.
  • Christoph Gottlieb von Murr: Diplomatische Geschichte des berühmten Ritters Behaim. 1778.