Lucius Papius Pacatianus
Appearance
Lucius Papius Pacatianus (nescimus, quando natus mortuusve sit) vir publicus ac senator Romanus erat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Pacatianus anno 308 vel 309 praeses Sardiniae fuit sub ursupatore Domitio Alexandro, qui contra Maxentium purpuram sumpserat. Quamquam Domitius victus et necatus est, tamen Pacatianus cursu honorum procedere potuit, quod Constantino I imperatori contra Maxentius auxilium tulit. Anno 319 vicarius Britanniae erat[1]. Non serius quam die 13 Maii 329 praefectus praetorio Italiae factus est. Anno 332 consul nominatus est[2]. Mansit praefectus ad usque annum 341, nunc in aula Constantis imperatoris[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]
Antecessores: Iunius Annius Bassus et Flavius Ablabius |
Consul 332 cum Mecilio Hilariano |
Successores: Flavius Iulius Dalmatius et Domitius Zenophilus |