Luangiua
Luangiua, male Leuangiua, linguis Europaeis saepe Ontong Java, olim Lord Howe Atollum (Lord Howe Insula, ante orientale Australiae litus, dissimile) est unum ex maximorum mundi atollorum. Proxima terra est Nukumanu.
Insula formam caligulae adumbrat. Area est fere 1400 km², quorum adsunt solum 12 km² terrae siccae.
Cultura Luangiuana est una ex disiunctis Polynesiae Occidentalis culturis, quae extra Triangulum Polynesium sitae sunt.
Historia
[recensere | fontem recensere]Originem primarum indigenarum non noscimus. Prospecta est insula anno 1643 ab Abel Tasman navarcho, qui eam Ontong Java nominavit. Primus autem Europaeus qui gradum in loci terra fecit fuit John Hunter, qui anno 1791 insulam Lord Howe Island nominavit. Anno 1893, Germania atollum in dicionem suam redegit, sed anno 1899 Regno Britanniarum concessit. Anno 1904, missionarii e Samoa Tongaque egressi sunt; anno 1910, missionarius Wesleyanus in annum solidum mansit. Deinde, Missio Melanesiana Ecclesiae Anglicanae constanter intervisere coepit.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Hogbin, H. Ian. 1930. "Transition Rites at Ontong Java." Oceania 1:399–425.
- Hogbin, H. Ian. 1931. The Social Organization of Ontong Java. Londini.
- Love, J. W. 1998. "Luangiua." In Australia and the Pacific Islands. Ediderunt Adrienne L. Kaeppler et J. W. Love, pp. 842–844. Garland Encyclopedia of World Music, 9. Novi Eboraci et Londini: Garland Publishing.
- Sarfert, Ernst, et Hans Damm. Luangiua und Nukumanu. Ergebnisse der Südsee Expedition, 1908–1910. Hamburg.
- Ontong Java Atoll, Solomon Islands - John Seach apud solomonislands.com.sb
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Luangiua spectant. |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Civitates |
Australia · †Iaponia · †Indonesia · Viti · Insulae Marsalienses · Insulae Palauenses · Insulae Salomonis · Samoa (Samoa Occidentalis) · Kiribati · Foederatae Micronesiae Civitates · Nauru · Nova Zelandia · Papua Nova Guinea · †Philippinae · †Timora Orientalis · Tonga · Tuvalu · Vanuatu |
---|---|
Territoria obnoxia |
Insulae Aleutiae · Insula Baker · Insula Christi Natalis · Guama · Havaii · Insula Howland · Insulae Mariannae Septentrionales · Insula Norfolk · Nova Caledonia · Polynesia Francogallica · Rapanui (Insula Paschalis) · Samoa Americana · Tokelau · Uvea et Futuna · Insula Wake |