Iosephus Heller
Obitus: 12 Decembris 1999, 10 Decembris 1999; East Hampton
Patria: Civitates Foederatae Americae
Iosephus Heller (1 Maii 1923–12 Decembris 1999) fuit acerbus scriptor mythistoriarum, scriptor fabularum brevium, et scriptor ludorum scaenicorum Americanus. Catch-22, nomen sui libri notissimi, nonnulla lexica intravit, ad genus versura solvendi spectans, ad rerum statum delectum absurdum implicans, praecipue cum desiderata delectus consequentia fieri non potest, et contra ullum delectum, eadem consequentia negans est certa. Quamquam lectores eum plerumque pro Catch-22 recordantur, eius opera alia, in vitis variorum hominum classis mediae condita, exemplaria manent saturae hodiernae.
Momentum in arte
[recensere | fontem recensere]Qui Heller moverunt
[recensere | fontem recensere]Inter artifices qui Heller penitus moverunt sunt Samuel Beckett, Albertus Camus, Aloisius-Ferdinandus Céline, Gulielmus Faulkner, Jaroslav Hašek, Franciscus Kafka, Thomas Mann, Iacobus Thurber, et Nathaniel West.
Quos Heller movit
[recensere | fontem recensere]Inter artifices quos Heller penitus movit sunt J. G. Ballard, Christophorus Hitchens, et Curtius Vonnegut,
Opera
[recensere | fontem recensere]- Mythistoriae
- 1961 : Catch-22
- 1974 : Something Happened
- 1979 : Good as Gold
- 1984 : God Knows
- 1988 : Picture This
- 1994 : Closing Time
- 2000 : Portrait of an Artist as an Old Man
- Fabulae breves
- De vita sua
- 1986 (cum Speed Vogel) : No Laughing Matter. Novi Eboraci: G. P. Putnam's Sons. ISBN 0-399-13086-1
- 1998 : Now And Then
- Ludi scaenici et cinematographici
- 1964 : Sex and the Single Girl
- 1967 : We Bombed in New Haven
- 1967 : Casino Royale
- 1970 : Dirty Dingus Magee (1970)
- 1973 : Catch 22 (1973)
- 1973 : Clevinger's Trial (1973)
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Archivum Iosephi Heller apud Bibliothecam Thomas Cooper in Universitate Carolinae Meridianae
- Joseph Heller's Penn State University historical marker
- Transcriptum conloquii cum Ramona Koval apud ABC Radio National