Iosephinismus
Appearance
Iosephinismus[1] fuit rei publicae rationes quae in Austria obtinebant, Iosepho II (1765–1790) regnante. Inter annos ab 1780 ad 1790, cum Iosephus solus terras Domus Habsburgensis rexit, Austriam multis legibus emendare studuit, ut optima secundum doctrinam aevi illuminationis civitas fieret.
Sensu strictiore Iosephinismus consilia Iosephi ecclesiastica denotat, quibus auctoritatem ecclesiasticam in Imperio Habsburgensi minuit clerum sub rei publicae potestatem redigens ac papae sive nuntio apostolico subtrahens.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Josephinismus", vocabulum Theodiscum formae Latinae
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Beales, Derek. (1987), Joseph II: In the Shadow of Maria Theresa 1741–1780. Cantabrigiae: Cambridge University Press
- Blanning, T.C.W. (1994), Joseph II. Londinii: Longman