Insigne Finniae
Insigne Finniae est symbolum rei publicae Finniae. Quod insigne iam anno 1580 effictum est in crepidine sepulcri Gustavi I regis, quod sepulcrum in Ecclesia Cathedrali Upsaliensi situm est. Magnus ducatus autonomus Finniae iam saeculo XIX insigne leoninum habebat, quod anno 1917 symbolum liberae rei publicae Finniae factum est. Singula insignis volventibus annis magnopere variaverunt.
In insigni hodierno ex postico fundo rubro picto leonina eminet effigies, leo Finniae, supra acinacem stans. Novem rosae heraldicae sive rosettae argenteae membris leonis coronati interlitae sunt. Quae rosae concinnitatis causa additae sunt, nec quicquam repraesentant, quamquam sunt, qui novem provincias historicas dicant rosis illis symbolizari. Numerus rosarum volventibus annis variavit.[1]
Explicatio heraldica
[recensere | fontem recensere]Explicatio heraldica insignis Finniae in lege de insigni Finniae lata haec est:
In campo rubro leo coronatus, qui in manu loricata dextro pedi priori substituta tenet gladium ad ictum sublatum posterioribusque pedibus acinacem conculcat, leo cum corona et apparatu, capuli telorum articulique loricae bracchialis ex auro, atque acies telorum loricaque bracchialis ex argento; novem rosae argenteae in campo dispersae.[2]
Qui sub specie insignis Finniae venditaverit insigne a supra definito discrepans, multam committet.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ This is Finland: The Coat of Arms.
- ↑ Laki Suomen vaakunasta (26.5.1978/381, §1 ): "Punaisessa kentässä kruunupäinen leijona, joka pitää oikean etujalan sijalla olevassa haarniskoidussa kädessä iskuun kohotettua miekkaa ja polkee takajaloillaan sapelia, leijona kruunuineen ja varuksineen, aseiden kahvat ja käsivarsihaarniskan nivelet kultaa sekä aseiden terät ja käsivarsihaarniska hopeaa; kenttään siroteltu yhdeksän hopearuusua."
Albania · Andorra · Armenia · Atropatene · Austria · Belgium · Bosnia et Herzegovina · Bulgaria · Cechia · Croatia · Cyprus · Dania · Estonia · Finnia · Francia · Georgia · Germania · Graecia · Helvetia · Hibernia · Hispania · Hungaria · Islandia · Italia · Lettonia · Lichtenstenum · Lituania · Lusitania · Luxemburgum · Macedonia · Melita · Moldavia · Monoecus · Mons Niger · Nederlandia · Norvegia · Polonia · Regnum Britanniarum · Romania · Russia · Ruthenia Alba · Serbia · Sanctus Marinus · Slovacia · Slovenia · Suecia · Turcia · Ucraina · Vaticanum · Kosovia