Jump to content

Iezabel

E Vicipaedia
Iezabel mortua a canibus dilaceratur (pictura Claudii Ridolfi(it), circa annum 1650)

Iezabel (Hebraice ‏אִיזֶבֶל, Graece Ἰεζάβελ) est persona Biblica, de qua Libri Regum narrant.

Filia regis Sidonii Ethbaal fuit, quam Achab rex Israelis uxorem duxit. Superba et insolens et cultui deorum paganorum fidelissima erat; Achab ei oboediens templa Baal et Aserae construxit et multos fideles Dei Israelis oppressit, sed 450 prophetas Baal et 400 Aserae de mensa Iezabel nutriebantur. Elias propheta contra idololatriam exiens miraculo prophetas Baal vicit; nam ignis in aram eius ipse de caelo cecidit. Sed timens minas Iezabelis in desertum abit.

Cum Achab mortuus est et Ioram filius eius et Iezabel regnavit, Iezabel potentiam haud minorem habebat. Naboth Israelita vineas suas reginae dedere noluit et falso ab ea accusatus lapidibus interfectus est; post hoc duce Iehu insurrexerunt Israelitae; Elisaeus Iehu benedixit, exercitum regium Iehu devicit et Ioram occidit. Iezabel autem sine metu in urbe Iehu exspectabat, in fenestra regiae suae ornatu meliore stabat et victori opprobria dicebat. Iehu eam ex ea fenestra eicere iussit; canes corpus Iezabel lacesserunt, ut Elias ei praedicaverat.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Store norske leksikon •