Iacobus Bontius
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1592; Lugdunum Batavorum
Obitus: 30 Novembris 1631; Jakarta
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Obitus: 30 Novembris 1631; Jakarta
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Iacobus Bontius, vulgo Jacob de Bondt (Lugduni Batavorum anno 1592 natus; Bataviae [Jakartae] mortuus die 30 Novembris 1631), alumnus universitatis Lugduno-Batavae, fuit medicus scriptorque historiae naturalis. In Asiam austro-orientalem a Societate Batava Indiarum Orientalium anno 1627 missus est. Ibi post quattuor annos mortuus est. Iacobus Bontius inter conditores medicinae tropicalis fuisse censetur. Liber eius de hac re anno 1642 prodit. Scripta de rebus naturalibus, una cum inquisitionibus Gulielmi Pisonis de historia naturali Americae, non ante annum 1658 divulgata erunt.
Editiones operum
[recensere | fontem recensere]- 1642 : De medicina Indorum libri IV (Lugduni Batavorum: apud Franciscum Hackium) (Textus apud Google Books)
- 1658 (cum Gulielmo Pisone) : De Indiae utriusque re naturali et medica libri (Amstelaedami: apud Elzevirios) textus (Textus apud Google Books)
- 1693 (cum Gulielmo Pisone et Georgio Marcgravio) : Oost- en West-Indische warande: vervattende aldaar de leef- en genees-konst. Amstelodami: Ian ten Hoorn (Textus apud Google Books)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- H. J. Cook, "Global economies and local knowledge in the East Indies: Jacobus Bontius learns the facts of nature" in C. Swan, L. Schiebinger, edd., Colonial botany: science, commerce, and politics in the early modern world (University of Pennsylvania Press, 2004) pp. 100-118