Jump to content

Hysteresis

E Vicipaedia
Campus amotionis electricae D materiei ferroelectricae cum campus electricus E primum imminuatur, tum augeatur. Flexus sinum hysteresis constituunt.
Acer hysteresis sinus ligulae Schmittianae.
Exemplar opinabile magnetizationis m contra campus magneticum h. Cursus sursum versus, ex origine oriens, est primus magnetizationis flexus; cursus autem deorsum versus post saturationem, una cum flexu inferiori, principalem sinum constititit. Intercepta hc et mrs sunt coercivitas et remanentia saturationis.
Elastica vinculi cummei hypothetici hysteresis. Area in medio hysteresis sinu est energia ob frictionem internam dissipata.

Hysteresis (Graece ὑστέρησις 'defectus, cessatio'[1]) est fiducia status systematis in eius praeterito. Exempli gratia, magneti plus quam unum momentum magneticum quod fieri potest in campo magnetico dato esse potest, de modo per quem campus tempore praeterito mutaverit dependens. Diagrammata unius elementi momenti saepe sinum vel flexum hysteresis efficiunt, ubi sunt varii unius variabilis valores, in parte mutationis alius variabilis nitens.

Hysteresis in materiebus ferromagneticis et ferroelectricis fit, ut etiam in deformatione vinculorum cummeorum, mixturarum memoriam formarum habentium et multarum aliarum rerum naturae. Quae in systematibus naturalibus saepe cum mutatione thermodynamica quae inverti non potest adiungitur, sicut transitiones phasis, et cum frictione interna; dissipatio quotidianus effectus subsidiarius est.

Fiducia in praeterito insigniter in computatione est fundamentum memoriae in disco fixo et remanentia quae documentum magnitudinis campi magnetici telluris tempore praeterito retinet. Hysteresis praeterea in aerodynamica, ars ingeniaria, biologia, chemia, oeconomica, physica, et aliis discplinis academicis inveni potest.

Nexus interni

  1. ��� Vocabulum scientificum a Iacobo Alfredo Ewing Equite circa annum 1890 ad mores materierum magneticarum excogitatum describendos.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Chikazumi, Sōshin. 1997. Physics of Ferromagnetism. Oxoniae: Clarendon Press. ISBN 0198517769.
  • Jiles, D. C., et D. L. Atherton. 1986. Theory of ferromagnetic hysteresis. Journal of Magnetism and Magnetic Materials 61: 48–60. doi:10.1016/0304-8853(86)90066-1.
  • Krasnosel'skii, Mark, et Alexei Pokrovskii. 1989. Systems with Hysteresis. Novi Eboraci: Springer-Verlag. ISBN 9780387155432.
  • Mayergoyz, Isaak D. 2003. Mathematical Models of Hysteresis and their Applications. Ed. 2a. Academic Press. ISBN 9780124808737.
  • Mayergoyz, Isaak D., et Giorgio Bertotti, eds. 2006. The Science of Hysteresis. 3 voll. Amstelodami et Bostoniae: Academic Press. ISBN 9780124808744.
  • Mielke, A., et T. Roubíček. 2015. Rate-Independent Systems: Theory and Application. Novi Eboraci: Springer Science+Business Media. ISBN 9781493927050.
  • Truesdell, C., et Walter Noll. 1965, 2004. In The Non-Linear Field Theories of Mechanics. Ed. 3a, ed. Stuart Antman. ISBN 9783540027799.
  • Visintin, Augusto. 1994. Differential models of hysteresis. Springer Science+Business Media. ISBN 9783540547938.
  • Noori, Hamid R. 2014. Hysteresis phenomena in biology. Springer Nature. ISBN 9783642382178.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]