Hitzacker
Locus: 53°9′9″N 11°2′39″E
Numerus incolarum: 5 126
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Hitzacker oppidum Saxoniae Inferioris ad Albim flumen situm et pars Circuli Lüchow-Dannenberg est. Ad Hitzacker etiam vici Bahrendorf, Grabau, Harlingen, Kähmen, Nienwedel, Pussade, Seerau, Tießau, Tiesmesland, Wietzetze atque Wussegel pertinent. Hitzacker pars communis generalis Elbtalaue est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Hitzacker oppidum anno 1258 conditum est, sed iam antea hic castellum et fuerunt. Poseta pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Hitzacker ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 2006 pars Elbtalaue communis generalis est. Anno 1972 vici supra dicti ad Hitzacker adiuncti sunt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Hitzacker spectant (Hitzacker, Hitzacker (Elbe)). |