Jump to content

Gulielmus Camdenus

E Vicipaedia
Gulielmus Camdenus
Gulielmus Camdenus

Gulielmus Camdenus [1] (Anglice: William Camden; natus Londinii die 2 Maii anno 1551; mortuus in Chislehurst Surregiae 9 Novembris 1623) fuit rerum gestarum scriptor et antiquarius Anglus.

Puer litteris studiit Londinii, apud Hospitium Christi et scholam ecclesiae cathedralis Sancto Paulo dedicatae, adulescens Oxoniae, in collegio qui aedes Christi vocatur; iuvenis denique locum intravit magistri inferioris vel hypodidasculi inter scholasticos abbatiae Sancti Petri Westmonasteriensis. Quo loco duodeviginti annos instruxit, necnon institutionem linguae Graecae valde collaudatam scripsit. Tum denique honore magistri principalis tandem functus, sed breviter tantum, inter fetiales (vulgo heraldos) adscriptus est. Biduum officium fetiale quod ab oppido illo septentrionali Richmond nominatur exsecutus, regulus armorum creatus est; data est provincia meridionalis regni Angliae (Clarencellorum vocitata), quam rexit usque ad mortem.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
  • Opera Camdeni aliorumque apud Philological Museum (Latine)
  1. Confer priorem imaginem

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • "Viri clarissimi Gulielmi Camdeni vita" in Thomas Smith, V. cl. Gulielmi Camdeni, et illustrium virorum ad G. Camdenum epistolae ... accesserunt annalium regni Regis Jacobi I. apparatus, et commentarius de antiquitate, dignitate, & officio comitis marescalli Angliae (Londinii, 1691) Textus
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!