Jump to content

Grease (pellicula)

E Vicipaedia

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

-5 (magnopere corrigenda) Latinitas huius paginae magnopere corrigenda est. Si potes, corrige vel rescribe. Vide {{latinitas}}.

Actus scaenicus, cui nomen Grease (Unguentum) est, in theatro quod "Broadway" appellant atque postea in imaginibus moventibus anno 1978 editus, de iuvenum amoribus in ludo litterario Americano temporibus Eisenhoweri principatus narrat.

Anno scholastico 1958–1959 res agitur. In scaena theatrali prima, alumni post lustra complura convenientes, memoria tempora scholastica repetunt. In imaginibus vero moventibus, fabula a litore aestivo initium capit, priusquam scholae initium fit. Per eandem aestatem, quae annum ultimum scholarum praecedit, Danieldus, adulescens indigena (quem Ioannes Travolta in imaginibus agit), in amorem Alexandrae (Sandrae), puellae ex Australia advectae (quam Olivia Newton-John repraesentat), incidit. Ambo se post aestatem numquam visuros esse arbitrantur; at schola inita, praeter spem concurrunt.

Danieldus, qui ludum litterarium nomine Rydell frequentat, ex plebe humili ortus est, quo tempore iuvenes crines unguentis ornare solebant - unde fabulae nomen ductum. Alexandra, virgo formosa quae tum apud Americanos degebat, nescia erat se eundem ludum cum Danieldo frequentaturam; neque ipse hoc noverat. Danieldus familiaribus de Alexandra narrat, itemque illa de eo. Nocte quadam post certamen pediludii peractum, familiares Danieldi puellam ei demonstrant.

Iuvenes quidem vehiculis reficiendis et popinas frequentando delectantur, dum puellae de histrionibus, de cultu ornamentisque, necnon de adulescentibus sermones habere gaudent. Inter eas Rizzonia (quam Stockard Channing agit), quae histrionem Sandram Dee imitari cupit, scholam ornatricem petere constituit. Inter spectacula clarissima numeratur imitatio ludi musici, quem "American Bandstand" appellant, in palaestra scholae acta. Sub finem, certamen vehiculorum in alveo sicco fluminis Angelopolitani spectatur (res enim Angelopoli, non, ut in theatro, Sicagi aguntur). Ibi unus e certatoribus laminam rotae adfixam gerit, quo facilius aliorum vehicula laedat - artificium ex pellicula Ben Hur mutuatum.

In novissima scaena, anno scholastico exacto, dies festus celebratur. Alexandra, habitu Danieldi simili induta, advenit. Fabula finitur cum amantes vehiculo, quod per aera ferri videtur, discedunt.

Prima huius fabulae actio Chicagiae anno 1971 in scaenam producta est. Initio quidem paucis cantibus instructa erat - ut ait Iacobus Sharbutt in actis diurnis - "fabula cum musica" potius quam fabula vere musica. Duo iuvenes theatri artifices, opere spectato et probato, auctoribus suaserunt ut fabulam in plenum opus musicum converterent. Itaque Novi Eboraci in Broadway producere constituerunt. Data auctoribus rescribendi facultate, nova fabula musica Idibus Februariis 1972 primum acta est, deinde 7 die Iunii eiusdem anni in Broadway translata, ubi ter millies trecenties octogies octies acta, prope numerum fabulae "A Chorus Line" accessit diuque permansit.

De Pellicula

[recensere | fontem recensere]

Randalius Kleiser imagines moventes direxit, quae 16 Kal. Iulias 1978 primum spectatae sunt, Ioanne Travolta Danieldi partes agente, Olivia Newton-John Alexandrae personam sustinente. Haec autem narratio a fabula scaenica nonnihil discrepat. Nam in theatro puella princeps Alexandra Dumbrowski nominabatur; in imaginibus vero Alexandra Olsson, virgo Australiana, quam Olivia Newton-John repraesentavit. Duo carmina nova addita sunt quo melius histrionum principum artes ostenderentur: "Fidelissima" ab Olivia cantatum, et "Alexandra" a Travolta pronuntiatum. Praeterea carmen novum cui "Unguentum" nomen, a Francisco Vallio cantatum, initio operis insertum est. Quod ad histrionum aetatem attinet, multi rem vituperabant, quippe cum personae septenos denos annos natae fingerentur, histriones vero multo grandiores essent: Travolta tres et viginti annos natus, Olivia duodetriginta, Stockardia vero tres et triginta compleverat. Nihilominus imagines iuventuti illius aetatis maxime placuerunt. Etiamnunc saepe per instrumentum televisificum monstrantur, atque anno MCMXCVIII in theatris denuo spectandae propositae sunt.

Post quadriennium, anno 1982, aliae imagines, quibus nomen Grease 2 ("Unguentum Alterum") inditum est, confectae sunt, quae res biennio post priores gestas narrant. In his imaginibus, partes iuvenum permutatae sunt: Maxwellius Caulfield adulescentem e schola Britannica ortum agit, Michaela Pfeiffer autem, primum in scaenam producta, puellam tunica rosea indutam, quae vehiculum "Tonitrualis" appellatum regit, repraesentat. Hae tamen imagines neque populo neque existimatoribus placuerunt, dissimiles prioribus quae tantam laudem meruerant.

De Carminibus Clarissimis

[recensere | fontem recensere]
  • "Grease" (Unguentum; a Francisco Vallio cantatum; in imaginibus tantum)
  • "Summer Nights" (Noctes aestivae; a Danieldo, Alexandra, ceterisque cantatum)
  • "Hopelessly Devoted" (Fidelissima; ab Alexandra sola cantatum; in imaginibus tantum)
  • "Beauty School Dropout" (Ornatricis Discipula Deficiens; ab Angelo Iuvene cantatum)
  • "You're the One that I Want" (Tu Es Quam Cupio; a Danieldo et Alexandra cantatum)
  • "We Go Together" (Una Procedimus; ab universis cantatum)