Gasto (dux Aurelianensis)
Gasto Ioannes Baptista Franciae, dux Aurelianensis[1][2][3] (Francogallice Gaston d'Orléans; natus in Fonte Bleaudi die 25 Aprilis 1608, mortuus Blesis die 2 Februarii 1660) fuit tertius filius Henrici IV regis Franciae et Mariae Medicis uxoris. Propterea frater senior eius Ludovicus XIII et Ludovici XIV Gasto ipse patruus erat et appellatione solemni in curia regia dominus meus (Francice monsieur) nominatus est.
Gasto, dux Andegavensis natus, ducatus Aurelianensem Carnotenaeque et comitatum Blesarum anno 1626 tempore nuptiarum primarum accepit. Post conubii nonas menses uxor prima, Maria Borbonia, Ducissa Monpenserii, dives ducum Guisii heres, filiam genuit, sed mox postea mater mortua est. Filia autem Anna Maria Ludovica Aurelianensis crevit? factaque praeclara mulier est, heroina Fundae (Francice la Fronde) et patruelis Ludovici XIV. Anno 1632, Gasto duxit in matrimonium uxorem secundam Margaritam Lotharingiae, quae ei peperit quattuor filias et unum filium. Filius solus et una e filiis infantes mortui sunt.
Variis temporibus Gasto in coniuratione contra curiam regiam et consuasores Cardinales Richelaeus et Mazarinus erat, tunc recedebat in exilium, et postea item frequenter reconciliabat. Anno 1652, novissimum exilium erat domesticum ob bellum civile Fundae, et ibidem in exilio Blesis mortuus est anno 1660. Duce mortuo, titulos Philippus frater Ludovici XIV possedit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Gasto Ioannes Baptista": Illustris viri Iac. Augusti Thuani Historiarum sui temporis ab anno domini MDXLIII usque ad annum MDCVII libris CXXXVIII descriptarum continuatio, sive tomus quartus (1628), p. 409.
- ↑ "Gasto Ioan. Baptista Borbonius": R. P. Thomae Le Blanc Psalmorum Davidicorum analysis (1726), p. xciii.
- ↑ "Gasto Franciae, dux Aurelius": Stanford University Libraries, Portraits: a catalog of the engravings, etchings, mezzotints, and lithographs (1972) "gasto+franciae"&dq="gasto+franciae"&hl=en&sa=X&ved=0ahUKEwinnvbEhJbVAhWQzRoKHRjpC3gQ6AEIKzAA p. 222
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bouyer, Christian. Gaston d'Orléans, 1608-1660: séducteur, frondeur et m��cène. Lutetiae: Albin Michel, 1999.
- Constant, Jean-Marie. Gaston d'Orléans: prince de la liberté. Lutetiae: Perrin, 2013.
- Gatulle, Pierre. Gaston d'Orléans: entre mécénat et impatience du pouvoir. Seyssel: Champ Vallon, 2012.