Fames Sudaniae Australis anno 2017
Appearance
Fames Sudaniae Australis anno 2017 ad plus quam 100,000 homines spectat[1][2][3]. Institutum Unitarum Nationum alimoniae et agriculturae provehendae quinquagies quinquies centena milia homines in periculo esse nuntiavit.
Contextus
[recensere | fontem recensere]Iam anno 1998 cives Sudaniae nondum sui iuris Australis fami expositi sunt. Tum septies centeni homines perierunt.
Nunc die 20 Mensis Februarii 2017 divulgatio classificationis coniunctae momentorum securitatis ciborum (Anglice: Integrated Food Security Phase Classification (IPC)) quadragies novies centena, quae sunt quadrageni centesimi incolarum, homines auxilio urgente subsidioque indigere renuntiavit[4]. Ex hac classificatione famis definitio Nationum Unitarum
- cibi anguistias maximas saltem undevicenae centesimae rerum domesticarum quae non superari possunt,
- rationem subalimentationis plus quam tricenae centesimae,
- rationem obituum pro die plus quam duo homines dena milia esse
orta est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Programma cibi mundialis WFP situs interretialis: fames Sudaniae Australiae partes percutit
- ↑ Famis Institutum Unitarum Nationum alimoniae et agriculturae provehendae situs interretialis
- ↑ Nuntius BBC Londinii die 20 mensis Februarii 2017 (Anglice)
- ↑ Divulgatio classificationis coniunctae momentorum securitatis ciborum: Sudania Australis: status quo et futurus (Ianuario— Iulium 2017) ciborum incertus (Anglice)