Domus Theodosiana
Domus Theodosiana fuit gens Romana, quae rerum labefacto imperio Romano potita est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Inchoavit domum Flavius Theodosius (saepe Comes Theodosius nominatus), valentissimus dux copiarum Romanarum in Britannia, qui provinciam Barbarica Conspiratione servaret. Filius eius, Flavius Theodosius, anno 379 imperator Imperii Romani Orientalis factus est totumque imperium breviter inter annos 394–395 devicto usurpatore Eugenio in unum redigit. Theodosium I secuti sunt Honorius per occidentem, Arcadius autem in orientali imperio. Domus Theodosiana matrimonio Domui Valentianae iuncta erat cum Theodosius I Gallam, filiam Valentiniani I in matrimonium duxisset. Prognata filia eorum fuit Galla Placidia. Ultimus imperator occidentalis hac domu natus fuit filius Gallae Placidiae Valentinianus III. Ultimus autem imperator orientalis imperii huius domus fuit Marcianus, qui Pulcheriam, maiorem sororem Theodosii II, eo defuncto in matrimonium ducens ad imperium pervenit. Postea Placidia, filia Valentiniani III nupta est Olybrio et Anthemio. Prognati huius domus pars nobilitatis imperii orientalis usque ad VI saeculum permanebant.
Imperatores
[recensere | fontem recensere]- Theodosius I (392–395)
- Arcadius (395–408)
- Honorius (395–423)
- Theodosius II (408–450)
- Valentinianus III (425–455)
- Marcianus (450–457)
Stemmata
[recensere | fontem recensere]- Comes Theodosius et Thermantia
- Theodosius I
- Prognati Theodosii I et Aeliae Flaccillae.
- Arcadius. In matrimonium duxit Aelia Eudoxia.
- Honorius. Primo in matrimonium duxit Mariam, postea Thermantiam, quae fuerunt sorores et filiae Stilichonis et Serenae.
- Pulcheria.
- Prognati Theodosii I et Galla. Fuit filia Valentiniani I et Iustinae.
- Gratianus.
- Ioannes.
- Galla Placidia. Nupsit Ataulfo, deinde Constantio III.
- Prognati Arcadii et Aeliae Eudoxiae.
- Theodosius II. In matrimonium duxit Aeliam Eudociam.
- Flaccilla.
- Pulcheria. Nupsit Marciano.
- Arcadia.
- Marina.
- Prognatus Gallae Placidiae et Ataulfi.
- Theodosius.
- Prognatus Gallae Placidiae et Constantii III.
- Valentinianus III. In matrimonium duxit filiam fratris Liciniam Eudoxiam.
- Iusta Grata Honoria. Attributa est titulo Augustae. Nupsit Flavio Basso Herculano.
- Prognatus Theodosii II et Aeliae Eudociae.
- Arcadius.
- Licinia Eudoxia. Nupsit Valentiniano III et postea Petronio Maximo.
- Flaccilla.
- Coniugum Pulcheriae et Marciani nullos prognatos generavit.
- Marcia Euphemia. Nupsit Anthemio.
- Prognatae Valentiniani III et Liciniae Eudoxiae
- Prognatus Marciae Euphemiae et Anthemii.
- Prognatus Eudociae et Hunirici.
- Prognati Placidiae et Olybrii.
- From marriage of Anicia Juliana and Areobindus.
- Olybrius. In matrimonium duxit Irenen.
- Prognata Olybrii et Irenae.
- Proba. Nupsit Anicio Probi Iuniori.
- Prognata Probae et Probus.
- Iuliana. Nupsit Anastasio.
- Prognati Julianae et Anastasii.
- Areobindus.
- Placidia.
- Proba.
- Honorius. In matrimonium duxit Mariam.
- Prognatae Honorii et Mariae.