Dermatologia
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Melanomata (sinistra) et mutationes cutis benignae (dextra), sec. regulam ABCDE: Asymmetria, Bracchia, Color, Diameter, Evolutio | |
Systema | Cutis |
---|---|
Subdivisiones | |
Morbi | |
Medicus | Dermatologus, -a |
Dermatologia[1][2] (a vocabulo Graeco δέρμα 'cutis') est disciplina artium medendi ad cutem eiusque appendices (sicut pilos et glandulas sudoriferas) spectans. Medicus, qui morbos dermatologicos investigat, cognoscit, et tractat, dermatologus ac medica dermatologa vocatur. Examinatio cutis appendicumque eius et phaenomenologica et histologia fit. Tractationes dermatologicae aspectus medicinae et conservativae et chirurgicae comprehendunt ac non raro psychologiae et psychiatriae. Dermatologiae ipsae varietas subdisciplinarum accenseri potest. Aliae disciplinae cum dermatologiae momentum sunt rheumatologiae, immunologiae, neurologiae, infectologiae, et endocrinologiae.
Subdisciplinae dermatologicae
[recensere | fontem recensere]- Dermatopathologia — pathologiae subdisciplina
- Dermatologia plastica — ad cutem reformandum e.g. post traumata
- Immunodermatologia — diagnosis et therapiae morborum immunitatis dermatologicorum ut lupi erythematodentis, erythemae bullosi chronici, pemphigus, pemphigoides.
- Chirurgia micrographica Mohsiensis — microchirurgia carcinomae cutis ut epitheliomae basocellularis
- Teledermatologia — telecommunicatio dermatologiae
Diagnosis in dermatologia
[recensere | fontem recensere]Saepissime alterationes cutis appendicumve eius primo aegroto cognoscuntur, parte cum sensibus pruriginis (pruritus) vel doloris vel premendi vel aestuandi. Interdum sensus sine mutationibus visibilibus praesentes ("sine materia") sunt. Cum autem accessione symptomatibus explicatis iter dignoscendi apparere potest. Historia et natura et locus unius efflorescentis non raro mutationis scito scitaeve causa et nomen indicant.
Praeceptum efflorescentium
[recensere | fontem recensere]Efflorescentes sunt cutis signa, alluvionem substantiarum sive absentiam indicantes. Efflorescentes primarii directe ex morbo fiunt; efflorescentes secundarii autem, at simul inertior diagnosis, propter alios eventus sive aliis corporis pathologicis reactionibus sive externis instantiis.
Efflorescentes primarii
[recensere | fontem recensere]Efflorescentes primarii, directe ex morbo, sunt macula, papula, nodus nodulusque, vesiculua, bulla, pustula, urtica, comedo, cystis.
Efflorescentes secundarii
[recensere | fontem recensere]Efflorescentes secundarii, eventus posteriores, sunt squama, crusta, cicatrix, erosio, excoriatio, rhagada, ulcus, atrophia, lichenificatio, tyloma, pigmentum.
Morbi dermatologici
[recensere | fontem recensere]Notae sunt:
- morbi allergici
- atopiae
- collagenoses (ut lupus erythematodes)
- morbi contagiosi (ut variola)
- morbi externis causis (temperatura, radiis, substantiis chemicis)
- tumores
- lymphomata
- granulomatoses (ut sarcoidosis)
- morbi bullas formantes (ut pemphigoides)
- exanthemata
- dermatoses circumscriptae
- morbi hereditarii
- psoriasis
- acne
- alopecia
- mala pigmenti cutanei (ut vitiligo)
Dermatologia etiam ad morbos venarum, arteriarum, ani, velut ad andrologiam spectat. Morbi praecipui sunt mala psychodermatologica.
Differentia in dermatologia
[recensere | fontem recensere]Saepe differentia morborum dermatologicorum ad gradum malignitatis efflorescentium spectat, praecipue ad melanomati maligno suspectum efflorescentem elucidandum. Semper quidem natura efflorescentis, locus vel distributionis plurium efflorescentium, cursus temporalis eorum, momentum habent.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Arnaudov, G. D. 1964. Terminologia medica polyglotta: Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch. Serdicae: Editio medicina et physcultura.
- Kraus, L. A. 1844. Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon. Editio quarta. Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Situs interretialis Ligaminis Internationalis Societatum Dermatologicarum proprius. (Anglice)
- Situs interretialis Academiae Americanae Dermatologiae proprius. (Anglice)
- Situs interretialis Consocationis Dermatologorum Britannicae proprius. (Anglice)
Disciplinae medicinae conservativae |
Cardiologia • Dermatologia • Endocrinologia • Gynaecologia et Obstetricia • Gastroenterologia • Haematologia • Hepatologia • Immunologia clinica • Infectologia • Nephrologia • Neurologia • Neuropsychologia • Oncologia • Paediatria • Pharmacologia • Pneumonologia • Psychiatria • Rheumatologia • Toxicologia • Transfusiologia • Virologia |
---|---|
Disciplinae medicinae chirurgicae |
Anaesthesia • Chirurgia • Chirurgia generalis • Chirurgia maxillofacialis • Chirurgia plastica • Neurochirurgia • Ophthalmologia • Orthopaedia • Otorhinolaryngologia • Traumatologia • Urologia |
Disciplinae aliae |
Medicina Legalis • Microbiologia et Parasitologia • Nanopathologia • Pathologia • Physiatria • Physiologia • Psychologia • Psychotherapia • Radiologia • Sanitas publica |