Cornu Africae
Cornu Africae (Aethiopice የአፍሪካ ቀንድ; Somalice Geeska Afrika; Arabice القرن الأفريقي; Italice Corno d'Africa), etiam Paeninsula Somaliensis appellatum, est extrema Africae Orientalis pars,[1] quae in civitatibus Aethiopia, Dzibuto, Erythraea, et Somalia consistit. Haec regio est maxime orientalis Africae pars, quae meridianam Maris Rubri partem et Sinum Madocensem ab Arabia separat.
Oecologia
[recensere | fontem recensere]Cornu Africae est punctum calidum biodiversitatis secundum Conservationem Internationalem et una ex duabus omnino aridis regionibus. Tamen Cornu Africae expilationem pastionibus patitur, quamobrem solum 5 centesimae primorum biotoporum manent. Dumeto xerophilo Dioscoridis aliae graves minae urbanizatio sunt.
Ordo Mundi Naturae Tuendae[2] et Societas Geographica Nationalis duas oecoregiones inter Globales 200 (Anglice Global 200) in Cornu Africae definiverunt, quae Terrae Superiores Aethiopicae et savannae acaciarum Afroceraticae? sunt.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Robert Stock, Africa South of the Sahara: Second Edition: A Geographical Interpretation (Guilford Press, 2004), 26.
- ↑ Nuntii Latini YLE.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Biodiversitatis puncta calida in Cornu Africae (Anglice)
- Afrocerticae acaciarum savannae (Aerarium Mundanum Naturae) (Anglice)
- Globales 200; numero 86 : Afrocerticae acaciarum savannae (Societas Geographica Nationalis) (Anglice)
- Oecoregio AT0715 : Dumeta acaciarum et commiphorarum Somalica (Aerarium Mundanum Naturae) (Anglice)
- Dumeta acaciarum et commiphorarum Somalica (Societas Geographica Nationalis) (Anglice)