Colon
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Colon | ||
---|---|---|
Cognitores | ||
TA | A05.7.03.001 | |
Anatomia | ||
Situs coli pars intestini crassi intra abdomen | ||
Divisio coli intra colon ascendens (4), colon transversum (6), colon descendens (8), colon sigmoideum (9). Non pars coli ceterae structurae depictae sunt, vero, una cum colo, intestini crassi: Valva ileocaecalis (1), caecum (2), appendix vermiformis (3), rectum (10). |
Colon[1] sive colum[1] (e verbo Graeco κῶλον 'intestinum'[2]) est pars intestini hominis ac multorum animalium, accurate intestini crassi, quae apud aditum inter ileum et intestinum caecum incipit et in recto finem habet. Longitudo coli circiter sesquialtera metra est.
Situm est colon in cavitate abdominale, illic in parte in spatio retroperitoneali. Est pars intestini crassi longissa et divisum in partes quattuor: colon ascendens, transversum, descendens, et sigmoideum. Externa conspicua sunt taeniae coli, quae sunt striae musculares externae. Iuxta earum reperiuntur appendices epiploicae, pinguem abdominalem, ventrem obesum formantes.
Intrinsecus inveniuntur cryptae. Superficies earum ex epithelio simplici columnari constat.
Trans coli cryptas aqua retinetur; demum restat materia solida, nuncupatur faeces, quae per defaecationem corpus abeunt[3]. Colon motilitatem localem ostendit. Praeterea invenitur copia bacteriorum, microbioma, quae faeces conficiunt[4].
Mala et morbi coli consistentia faecium mutant. Cancer coli maligna est cancer colorectalis. Colon est situs morborum inflammatoriorum chronicorum intestinalium ut colitis ulcerosae vel enteritidis regionalis (morbi Crohn).
Apparatus digestorius, intestinum tenue et intestinum crassum
[recensere | fontem recensere]Apparatus digestorius, interdum tractus gastrointestinalis vocatur, est summa organorum ad digestionem valens. Sensu lato cursus eius ab ore usque ad anum est. Opera sunt cibi dentibus comminuendi, absorbendi, vectandi, dissolvendi, concoquendi. Proximi gradus in intestino tenui fit. Loco transitus ab intestino tenui ad intestinum crassum, puls digestoria per valvulam ileocaecalem transit, postea munera mutant. In intestino crasso enim aqua pultis digestoriae retinetur, materia, faeces, in cursu trans colum generatur. Colon pars maxima intestini crassi est. Intestini crassi superficies intestino tenui plane minor est.
Anatomia macroscopica
[recensere | fontem recensere]In homine quattuor sunt partes coli:
Pars coli | Situs abdominalis | Locus |
---|---|---|
Colon ascendens | retro-peritonealis | fixus |
Colon transversum | intra-peritonealis | sec. copiam |
Colon descendens | retro-peritonealis | sec. copiam |
Colon sigmoideum | retro-peritonealis | sec. copiam |
Irrigatio vascularis
[recensere | fontem recensere]Colon ascendens et transversum per arteriam mesentericam superiorem providentur, partes posteriores per arteriam mesentericam inferiorem. Vasa lymphatica vasibus sanguineis sequuntur.
Arteria mesenterica superior
[recensere | fontem recensere]Arteria mesenterica superior ab aorta prope primam lumborum vertebram fluit indeque anterius infra extremum pancreatis posticum. Sanguinem arterialem intestino - ab parte duodeni inferiori usque duas ad partes coli transversi proximas - velut pancreati suppeditat.
Arteria mesenterica inferior
[recensere | fontem recensere]Anatomia microscopica
[recensere | fontem recensere]Epithelium coli constitutum est ex enterocytis (aquam rentinentibus) et exocrinocytis caliciformibus (mucum formantibus).
Embryologia
[recensere | fontem recensere]In utero colon proxima in parte ex mesenchymatis mesentero longius et ansam primariam faciendo formatur: colon ascendens et duae partes coli transversi proximales.
Colon elongatum sive dolichocolon
[recensere | fontem recensere]Longitudo coli inter 109 cm et 169 cm est. Varietas est colon elongatum[5].
Physiologia
[recensere | fontem recensere]In colo transitus aquae et elektrolytorum fit; secretio et absorptio magnum momentum habent[6]. Praeteria inveniuntur copia bacteriorum, microbioma nominatur.
Microbioma gastrointestinalum
[recensere | fontem recensere]Nuper hominum microbiomati gastrointestinali observatio maior datur, maior in parte coniunctionis causa inter intestinum et morbos extra apparatum digestorium, ut morbos et mentis neurodegenerativos per axem intestinalem et cerebralem[7]. Apparet, ut mucosa cum functionibus eius immunitatis (per immunitatem et adaptivam et innatam) gubernator maior communicationis bidirectionalis inter colon et cerebrum sit[8].
Morbi et mala coli
[recensere | fontem recensere]Morbi inflammatorii chronici intestinales
[recensere | fontem recensere]Morbi inflammatorii colon contrahentes sunt imprimis colitis ulcerosa et morbus Crohn.
Colitis ulcerosa
[recensere | fontem recensere]Colitis ulcerosa est inflammatio chronica coli. Locus inflammationis est epithelium intestinale.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Colon transversum cum plicis et haustris
-
Epithelium coli
-
Exocrinocyti caliciformes
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 Lewis, C.T. & Short, C. (1879). A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary. Oxoniae: Clarendon Press.
- ↑ Duden - Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke. 3. editio (1979). Manhemii, Vindobonae, Turici: Dudenverlag
- ↑ Phillips S. F. (1984). "Functions of the large bowel: an overview". Scandinavian journal of gastroenterology, supplement 93: 1-12
- ↑ Rakhilin N., Garrett A., et al. (Dec 2019). "An intravital window to image the colon in real time". Nature communications 10 (1): 5647
- ↑ Raahave D. (Feb 2018). "Dolichocolon revisited: An inborn anatomic variant with redundancies causing constipation and Volvulus". World journal of gastrointestinal surgery 10 (2): 6-12
- ↑ Geibel J. P. (2005). "Secretion and absorption by colonic crypts". Annual review of physiology 67: 471-90
- ↑ Wang H.-X., Wang Y.-P. (Oct 2016). "Gut Microbiota-brain Axis". Chinese medical journal 129 (19): 2373-80
- ↑ Powell N., Walker M. M., Talley N. J. (Mar 2017). "The mucosal immune system: master regulator of bidirectional gut-brain communications". Nature Reviews. Gastroenterology & hepatology 14 (3): 143-159 doi:10.1038/nrgastro.2016.191
Nexus interni
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Pars superior |
Os • Labia oris et buccae (Cavum oris • Dentes • Glandulae salivariae • Lingua) • Pharynx • Oesophagus • Stomachus • Iecur • ductus choledochus • Vesica biliaris • Pancreas |
---|---|
Pars inferior |
Intestinum • Intestinum tenue (Duodenum • Ieiunum • Ileum) • Intestinum crassum (Caecum • Colon ascendentem • Colon transversum • Colon descendentem • Colon sigmoideum • Rectum) • Anus |