Colles Nigri
Colles Nigri[1] (Anglice Black Hills; Lakotice Ȟe Sápa; lingua Cheyenne Moʼȯhta-voʼhonáaeva; Hidatsice awaxaawi shiibisha[2]) sunt parvi remotique montes continui, qui ex Magna Planitie Americae Septentrionalis in Dacota Meridiana occidentali in Civitatibus Foederatis exoriuntur atque in Vyominam extenduntur.[3] Cacumen Cervi Nigri (olim Cacumen Harneianum appellatum), quod altitudinem pedum 7244 attinet, est summus regionis mons.[4] Colles Nigri Silvam Nationalem Collium Nigrorum comprehendunt. Nomen Colles Nigri convertit Pahá Sápa, nomen Lakoticum. Colles sic appellantur quia procul, propter arbores sempervirentes omnino inter se vigentes, obscuriores apparent.[5]
Indi Americani diutissime Colles Nigros habitant. Lacota, postquam populum Cheyenne anno 1776 vicerunt, omnem collium terram occupaverunt, quae res maximi momenti in eorum cultura mox facta est. Civitates Foederatae anno 1868 foedus fecerunt, quod Magnam Reservationem Sioux ad occidentem Mussurii fluminis constituit, et colonias ab albicoloribus deductas in aeternum prohibuit. Cum autem aurum in collibus anno 1874 reperta esset, post expeditionem Collium Nigrorum Georgii Armstrong Custeri, metallici in regionem in magno auri concursu immigrare coeperunt, unde Civitates Foederatae colles iterum ceperunt, annoque 1889 Lacotas nolentes ad quinque reservationes minores in Dacota Meridiana occidentali per vim traducerunt.[6]
Biosystemata
[recensere | fontem recensere]Biologia Collium Nigrorum, sicut eorum geologia, est multiplex.
Flora
[recensere | fontem recensere]Plurimi colles sunt silvae Pinorum ponderosarum generis fire climax, et Picea glauca var. densata in vallibus frigidibus umidisque fit; mirabiliter autem, haec varietas picearum in umidis Bear Lodge Montium partibus, qui plurimam Collium Nigrorum partem in Vyomina constituunt, non invenitur. Magna prata montana, quibus est luxuriosa terra graminea (non silvosa), per colles sparguntur, praecipue per partem occidentalem, ac margines meridianae, propter "umbram pluvialem" altitudinum altiorum, siccam pinorum savannam sustinent, ubi Cercocarpi et Juniperi scopulorum vigent.
Fauna
[recensere | fontem recensere]Fauna varia et abundans est. Rivuli salmoninas, silvae terraeque graminosae idoneas habitationes naturales magnis mammalibus aptas offerunt, inter quae bisontes Americani, cervidae (Odocoileus virginianus et Odocoileus hemionus), antilocaprae Americanae, oves Canadenses, et pumae concolores, necnon cynomyres, martes Americanae, rubri sciuri Americani, septentrionales sciuri volantes, marmotae flaviventres, sciuri nigri, et alia animalia minora.[7] Colles Nigri biologice sunt circumiecta naturalia ubi vulgares ex regionibus orientalibus, occidentalibus, septentrionalibus, meridianisque species congregantur; colles autem aliquot taxa endemica sustinent, quarum notissima fortasse est Junco hyemalis aikeni. Aliae species endemicae sunt coclea Montium Saxosorum Cooperi et certae subspecies Storeriae occipitomaculatae (Storeriae occipitomaculatae pahasapae) et Myodis gapperi. Aliquot aves solum in Collibus Nigris et non alibi in Dacota Meridiana vigentes sunt Gymnorhinus cyanocephalus, Perisoreus canadensis, Picoides dorsalis, Picoides arcticus, Cinclus mexicanus, Bonasa umbellus.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
- ↑ "Hidatsa Lessons Vocab2". Hidatsa Language Program.
- ↑ "Black Hills". Geographic Names Information System, U.S. Geological Survey
- ↑ Formula:Cite ngs.
- ↑ "Black Hills National Forest—Frequently Asked Questions". United States Forest Service.
- ↑ Black Hills – Stories of the Sacred. . Indigenous Religious Traditions. 2012-11-18.
- ↑ Turner 1974.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Baskett, Thomas S. Jr., et Jerry Sanders. 1977. An introduction to Custer State Park and the southern Black Hills. Billings Montanae: RAWCO.
- Curley, Edwin A. 1973. Guide to the Black Hills. Ed. secunda. Praefatio James D. McLaird et Lesta V. Turchen. Mitchell Dacotae Meridianae: Dakota Wesleyan University Press.
- Gildart, Robert C., et Jane Gildart. 1996. Hiking South Dakota's Black Hills country. Helenae Montanae: Falcon Press Publishing. ISBN 1560444827.
- Hedren, Paul L. 1998. Fort Laramie and the Great Sioux War. Normanniae: University of Oklahoma Press. ISBN 0806130490.
- Rogers, Hiram. 1993. Exploring the Black Hills & Badlands. Boulder Colorati: Johnson Books. ISBN 1555661114.
- Rudel, Christian. 1985. Les Amériques indiennes: le retour à l'histoire. Lutetiae: Karthala. ISBN 9782865370726.
- Schwarzbauer, Peter. 1994. Der Lakota-Report: Ein Volk kämpft ums Überleben, ed quarta. Verlag für Amerikanistik, Wyk auf Föhr. ISBN 3-92469608-X.
- Turner, Ronald W. 1974. Mammals of the Black Hills of South Dakota and Wyoming. Laurentii Kansiae: University of Kansas.
- Zieske, Scott. 1985. "Fly Fishing in the Black Hills ca 1910." The American Fly Fisher (American Museum of Fly Fishing, Mancuniae Montis Viridis) 12, no. 2 (Ver): 22–25. PDF. Archivum, PDF.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 44°0′0″N 104°0′0″W • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • "1267020" apud USGS |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Colles Nigros spectant. |
- "Black Hills." 1911. Encyclopaedia Britannica, vol. 3.
- Commentarius de terra et incolis Collium Nigrorum.
- "Las Black Hills no están en venta." De Indis Lacotis.
- Silva Nationalis Collium Nigrorum.