Coburgum
Appearance
Coburgum est oppidum in Bavaria septemtrionali, cui anno 2012 erant 41 022 homines.
Burgus Coburgi (Germanice Veste Coburg) inter maiores burgos Germaniae est.
Insigne Coburgi caput Sancti Mauritii monstrat.
Multi homines oppidum visitant, ut forum, aedificia antiqua, et omne quidem burgum spectent et historiam oppidanam discant.
Res gestae
[recensere | fontem recensere]Reformator Martinus Luther 1530 aliquamdiu in burgo Coburgi vixit, partesque Veteris Testamenti Bibliae in sermonem Theodiscum reddidit.
Quamquam Coburgum per multa saecula ad Thuringiam pertinuit, ab anno 1920 pars Bavariae est.
Praeclari cives
[recensere | fontem recensere]Coburgi olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:
Nati
[recensere | fontem recensere]- Henricus Rückert, historicus et philologus
- Wolfgangus Stammberger (1920–1982), vir publicus factionis FDP
Mortui
[recensere | fontem recensere]- Fridericus Rückert (1788–1866), poeta
- Wolfgangus Stammberger (1920–1982), vir publicus factionis FDP
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Coburgum spectant. |