Circulatio atmosphaerica
Circulatio atmosphaerica est motus circum totum planetam Terram variarum massarum aëriarum, cum circulatione oceanica energiam solarem distribuens. Propter formam enim Terrae similem sphaerae radiatio solaris huic incidens variat, maxima facta in regionibus recte ad Solem spectantibus, quae inveniuntur secundum tempora anni longius aut propius aequatori, minima in regionibus maxime de Sole inclinatis, quae sunt propinquae polis. Radiatione remissa proportione acceptae respondente varius fit calor regionum harum et illarum, quod cellulas convectivas apud aequatorem gignit. Longius autem ab aequatore rotatione Terrae vim Coriolis faciente cursus aëris mutatur secundum locos pressionum. E quibus cunctis circulatio atmosphaerica constat.
Natura secundum latitudinem
[recensere | fontem recensere]Cum minora circulationis atmosphaericae perpetuo mutentur, ut singulae depressiones in latitudinibus mediis typhonesve marini, natura universa manet.
Circulatio ventorum in tres zonas inter aequatorem et utrumque polum discernitur:
- Prima est cellula Hadleyana,[1] sita inter aequatorem et 30 gradus N et S, ubi flant constantes venti ex septentrione et oriente in hemisphaera septentrionali, in australi ex austro et oriente, anniversarii nomine. Nautae dudum hac zona ventorum constantium oceanos transnavigantes utuntur;
- secunda est cellula Ferreliana,[2] sita in latitudinibus mediis, depressionibus inconstantibus ventisque altioribus plerumque ex occidente flantibus;
- tertia est cellula polaris[3] super 60 gradus ab aequatore, ubi venti prope terram plerumque ex oriente flant.
Inter illas tres zonas altitudine maiore 6 et minore 15 km venti pyraulocineticorum, ex quibus cyclogenesis incipere solet, Terram circumeunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Météo-France, ed. (Maii) (pdf). Cours et Manuel. ISBN 978-2-11-099391-5 (Francogallice)
- ↑ Fondamentaux de météorologie Malardel, p. 99(Francogallice)
- ↑ "The physical environment of the Antarctic". British Antarctic Survey (BAS)(Anglice)