Castlevania
Castlevania, Iaponice Akumajō Dracula (悪魔城ドラキュラ), est series ludorum computatralium vel televisificorum, a Konami ab anno 1986 edita, quae vicenos ludos superavit de Bono et Malo per vampiri thema agentes: familia Belfont cum domino Dracula quibusque centenis annis pugnat, per magicum flagellum atque mediocrem apparatum, e.g. crucifixum-boomerang, securem, iaculabilem sicam, horologium armillare et ampullam aquae benedictae.
Ea ludorum series probabiliter inter respectatissimas habetur, cum Super Mario, The Legend of Zelda, Megaman vel Metroid, propter gothicissimam speciem et optimam musicam quae summum suum adtigerunt in Akumajō Dracula X: Chi no rondo (seriei primo per discum compactum edito), dein Castlevania - Symphony Of The Night. Ludi difficillimi esse existimantur.
Haec stipula ad ludum vel ad exercitationem corporis spectat. Amplifica, si potes! |