Jump to content

Carneades

Latinitas bona
E Vicipaedia
Carneades, exemplar Romanum statuae anno fere 150 a.C.n. in Agora Athenarum erectae (Glyptotheca Monacensis).

Carneades (Graece Καρνεάδης) fuit philosophus praeclarus scepticae sectae anno 214 a.C.n. Cyrenis natus, anno 120 a.C.n. Athenis mortuus. Nihil scripsit: quidquid cogitavit et praecepit a discipulis memoriae datum est.

Anno 156 a.C.n. missus est Romam cum Diogene Babylonio, qui nuper nostrum dialecticam docuerat. Fertur Romae orationem de natura iustitiae habuisse, quam in prima oratione valde laudandam esse dixit; postridie, cum eam omnino existere negavisset, a Catone urbe Roma expulsus est.

Condidit Carneades theoriam quamdam probabilitatis tabulam Carneadem.

Phantasiam unamquamque duplicem rationem habere censuit, et ad obiectum quod phantasia repraesentandum sit, et ad subiectum quod phantasiam accipiat. Veritatis et falsitatis notam conlocavit in ratione phantasiae ad obiectum, de qua nihil omnino constare putabat: veri falsique speciem ac similitudinem, id est probabilitatem, relinquebat in phantasiae coniunctione cum subiecto.

Cicero in Academicorum libris Carneadis probabilitatis genera ita describit ut primum genus diceret primo quasi aspectu probabile vel simpliciter probabilem visionem, alterum probabilem, et quae non impediatur, tertium ex circumspectione aliqua et accurata consideratione probabile.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]