Jump to content

Campus Birsae

Latinitas bona
E Vicipaedia

Campus Birsae (Theodisce Birsfelden) est urbs Helvetica in pago Basileae Rus districtu Arleshemii prope urbem Basileam sita.

Despectus a rupe urbis Grenzach (Germania) ad Rhenum et Campum Birsae.
Aeroplana apud Campum Birsae circa annum 1930.

Urbs ad confluentes rivi Birsae cum flumine Rheno ad orientem Basileae iacet. Anno 1425 pons super Birsam inter urbes Basileam et Campum Birsae constructus est.

Vicus Campi Birsae usque ad annum 1874 pars communis Muttenz fuit et deinde commune separatum factus est.

Campus Birsae compitum vecturae plurium generum est: viarum, autoviarum, ferriviarum, navigationis. Portus Rhenus Campo Birsae magni momenti ad vecturam onerum trans Rhenum in Helvetiam est. Naves iuxta electrificinam Campi Birsae exclusam transeunt.

Annis 1923 ad 1950 in planitie prope vicum Aeroportus Basileae situs erat qui postea in novam aream ad occidentem Basileae translatus fuit nomine Aeroportus Basilea-Mulhusia (ad meridiem urbis Mulhusiae situs).

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Campum Birsae spectant.