Jump to content

Berumbur

E Vicipaedia
Wikidata Berumbur
Res apud Vicidata repertae:
Berumbur: insigne
Berumbur: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°36′0″N 7°19′0″E
Numerus incolarum: 2 743
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Berumbur

Gestio

Procuratio superior: Aurich, Hage

Geographia

Superficies: 6.42 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Berumbur: situs
Berumbur: situs
Partes communis Berumbur

Berumbur est commune circuli Aurich in Frisia Orientali atque Saxonia Inferiore situm. Cum aliis parvis communibus ad Hage commune generale se coniunxit. Ad Berumbur etiam vici Holzdorf et Kleinheide pertinent. Nomen Berumbur foedus agricolarum vici Berum significat, qui vicus autem ad commune Hage pertinet.

Berumbur anno 1555 nomine Bherum Buer primo in actis descriptum est. Iam anno 1552 Lutke Haeyde vicus notus erat, Holzdorf anno 1805 conditus est. Diu Berumbur ad Ducatum Frisiae Orientalis pertinuit, annis 1744 ad usque 1806 ad Borussiam, tum ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Berumbur Regno Hannoverano traditum est, quae post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Berumbur pars novi Circuli Norden factum est. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Anno 1971 Berumbur ad commune generale Hage accessit, ut administratio melior fieret. Anno 1977 Berumbur circulo Norden dissoluto ad circulum Aurich transiit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Berumbur spectant.