Autonoma Matriti Communitas
| |||||
Caput | Matritum | ||||
Lingua | Lingua Hispanica | ||||
Area - Total - % Hispaniae |
Locum nº 12 8.021'8 km² 1'6% | ||||
Numerus incolarum - omnis (2011) - % Hispaniae -Spissitas incolarum |
Locum nº 3 6,489,680 13'43% 809/km² | ||||
Gentilicium - Latine - Hispanice |
Matritensis-e ; madrileño/a | ||||
ISO 3166-2 | M | ||||
Legati in parlamento Hispaniae - Congressu - Senatu |
|
Autonoma Matriti Communitas est provincia et communitas autonoma Hispaniae, in media Paeninsula Iberica et media Hispaniae planitie sita, inter Montes Carpetanos et flumen Tagum. Castellae-Manicae (provinciis Arriacae, Concae et Toleti) Oriente et Meridie et Boreoriente Communitati Castellae et Legionis (provinciis Abulae et Segoviae) finitima est. Aestimativus incolarum numerus anno 2006 6 000 000 erat, qui in territorium urbis Matritensis densantur.
Communitatis caput Matritum est, quod etiam Hispaniae et homonymae provinciae caput, quamquam deputatio non est quia uniprovincialis communitas.
Toponymia
[recensere | fontem recensere]Nomen Communitatis Matriti provenit ex homonyma provincia quae vicissim e sui Civitatisque capitis nomine Matrito, provenit. Diversae theoriae de Matritis nomine sunt. Theoria quidam urbem ab Ocno Bianore, regis Tyrrhenii Tusciae et Mantuae filio, cum nomine Metragirtae sive Mantuae Carpetanae conditam esse suggerit quod in Matritum evolveret. Alii priscum urbis nomen Ursariam ex urso Latine fuisse suggerunt, propter magnum horum animalium numerum qui adiacentes silvas incolebant, qui iuxta cum arbuto (Hispanice: madroño) urbis emblema e Medio Aevo semper fuerunt. Alia urbis nominis doctrina e saeculo II a.C.n. originem trahere dicit, cum Imperium Romanum coloniam prope ripam Manzanarium (Hispanice: Manzanares) condidit: huius primae villae nomen Matrix ad flumen coloniam transeuns spectans fuit.
Nihilominus, historice certa est Musulmana arx ab amirali Machometo condita, exeunte saeculo nono, cum nomine Arabico: مجريط; et etiam certum est ut Hispanica lingua antiqua Magrit, Magerit, et Matrit appellatur. Nomen e numerosis inrigatoriis fossis ortum esse videtur quae saepto aquam portabant et machrá (matrices Latine) nominabantur ad quod suffixum -it (possibiliter? 'locum' significans, scilicet 'locum abundantes aquas accipientem') additur.
Historia
[recensere | fontem recensere]Praesens Communitatis Matritensis territorium parvi ponderis regio per Imperium Romanum fuit, excepto Compluto, cum municipii categoria, per quod transibat Tarraconem cum Emerita Augusta conectens via. Per Andalusiae epochen, ibi arx Mayrit condita est. Hac area recuperata, territorium Regno Castella rectum est. Saeculo sexto decimo, rex Philippus II sui monarchiae caput in villa Matritensi conlocavit, quod antea Toletum erat, quamobrem urbs regioque suos incolas et pondus in paeninsula auxit.
Postea, provincia Matritensis historicae regionis Castellae Novae (hodie Castella-Manicae) partem formavit. Per praeautonomicum processum, exeunte decennio 198, inter urbes Toleti et Matriti aemulatio resurrexit; olim, quidem, haec aemulatio ne cathedralis Matriti aedificavisset obstaverat, et tunc ne Toletum liberus archiepiscopatus constitueretur obstabat. Castellano-Manicensis praeautonomici regiminis decretum in futuram communitatem Matritensis provinciae incorporationem cum reliquarum provinciarum paribus condicionibus permittebat. Incorporationis processus, quomodocumque, paritatis regimen non produceret, quia relativum autogubernationis gradum Matrito servare quaerebat. Cui Castellano-Manicenses repraesentantes regpugnaverunt et Castellano-Manicenses provinciae e suo autonomiae proposito excludere optavere. Ex altera autem parte, Matritum historica vincula cum Castella Vetere (in praesenti Castella et Legione) non habebat, praeterea, haec provinciis Rioiiae et Cantabriae separationi occurrebat quae uniprovinciales communitates formarent.
Alia optio, sed paucum attractiva et politice complicata, Matrito et suo urbano territorio speciale Statutum concedere erat ut ens districti foederalis simile, modo Statunitensis Districti Columbiani aut modo Districti Foederalis Mexicopolitani crearetur, ex Hispaniae capitis statu.
Denique, communitatem autonomam anno 1983 creare optatum est. Finalis processus in autonomiam ducens unicos characteres habet, autonomiae processuum reliquarum Hispanicarum communitatum dissimiles, namque articulus 143 Constitutionis Hispanicae anni 1978 ut provinciae velut communitates autonomas conformari volentes "historicam regionalem identitatem" haberent poscebat, quae Matrito non erat, quia Castellano-Manicensis identitatis pars fuerat. Ideo, Matritum una provincia fuit quae ad autonomiam accessum habuit per articulum 144 qui propter nationalis curae causas communitatem autonomam constitui posse statuit quamvis eius territorium id provinciae cuiusdam non superet et articuli 143 condiciones non conficiat.
Statutum Autonomiae Kalendis Martiis anni 1983 probatum est. Provincia Matriti Communitas Autonoma Lege Organica 3/1983 diei 25 Februarii (BOE 1-3-83) et cum Communitatis Matriti denominatione constituta est. Ex cuius ortu electi sunt autonomici praesides Ioachim Leguina, Factionis Socialisticae (Hispanice: PSOE), Albertus Ruiz-Gallardón et Sperantia Aguirre Conservativae Factionis (Hispanice: PP).
Geographia
[recensere | fontem recensere]Communitas autonoma superficiem 8028 km² habet. In Media planities Hispanica sita, Iugo Aquae Dirramae (Hispanice: Sierra de Guadarrama) Boreoccidente finitima est cum fluminum serie quae id epotant aquam ad Meridiem ducentia donec in Tagum Communitatis Meridiem sequentem adveniunt.
Communitatis prominentis planissima est, quia in Septemtrionali Mediae planitiei parte sita est, cum 650 m media altitudine. Solum diversi colles paucae altitudinis et austrorientali zona parvulae valles sunt. Iuga Aquae Dirramae (Hispanice: Sierra de Guadarrama) et Somosierrae (Hispanice: Somosierra) ad Montem Carpetanum pertinentia montuosam communitatis zonam repraesentant, cum culminibus amplius 2000 m altis. Ambo iuga in boreoccidentali et septentrionali territorii parte sunt. Culmina maxima communitatis sunt inferiora:
# | Culmen Latine | Culmen Hispanice | Metra altitudinis |
---|---|---|---|
1 | Scopulus Larae | Peñalara | 2430 |
2 | Scopulus Dianthorum | Risco de los Claveles | 2387 |
3 | Capita Ferrea | Cabezas de Hierro | 2383 |
4 | Scopulus Avium | Risco de los Pájaros | 2334 |
5 | Duae Sorores | Dos Hermanas | 2285 |
6 | Collis Vallis Martini | Cerro de Valdemartín | 2280 |
7 | Orbis Mundi | Bola del Mundo | 2265 |
8 | Malitiosa | La Maliciosa | 2227 |
9 | Nivarius | El Nevero | 2209 |
Communitatis territorium fluminis Tagi sinus partem format. Itaque, notabilima flumina Tagi accessionum series sunt quae in suo superiore cursu montuosa flumina sunt et in suo inferiore, planitiei flumina donec influunt. Praecipuum Communitatis flumen Saramba[1] (Hispanice: Jarama), eam e septemtrionem in meridiem transeuns, est quoad Tagum influit. Orienti flumina Lozzoyae, Guadalicis et Manzanarium (Hispanice: Lozoya, Guadalix et Manzanares) inveniuntur et Occidenti, e provincia Arriacae, flumina Fenarium et Tagonii (Henares et Tajuña) adveniunt. Quae omnia brevia flumina sunt, pauci fluxus. Flumina Aquae Dirramae (Guadarrama) et Albircae (Alberche) Occidentallimas Communitatis zonas irrigant, e montibua in Vallem Tagi. Communitatis aqua Europae optimarum una putatur propter geologicas Aquae Dirramae Iugi condiciones, montes granito abundantes. Hoc saxum tam durum residuorum paucum in fluminibus relinquit et aquae puritatem maximam facit.
Communitatis clima mediterraneum continentale est. Hiemes frigidae sunt, cum temperaturis inferioribus 8 °C, nocte saepius glaciat et interdum (ter et quater annniverse) ningit. Aestates calidi sunt, cum mediis temperaturis superioribus 24 °C Iulio et Augusto, et cum maximis quae pluries 35 °C superant. Diaria oscillatio circa 10 °C est. In superioribus Aquae Dirramae Iugi zonis temperaturae inferiores sunt et nivis praecipitationes magis abundantes hieme et per veris partem sunt.
Civilitas et gubernatio
[recensere | fontem recensere]Instituta autogubernationis
[recensere | fontem recensere]Communitas Matritensis unica Hispanica provincia fuit quae accessum ad suam autonomiam per articulum 144 Constitutionis Hispanicae propter nationalem curam et propter sociales, oeconomicas, historicas administrativasque characteres habuit. Statutum Autonomiae inferiora autogubernativa instituta statuit:
- Concilium Matritense (Hispanice: Asamblea de Madrid) organum super quo Communitatis potestas legisfera cadit et populi Matritensis repraesentans est. Cuius socii, deputati, quarto quoque anno exacto per suffragium universale secundum repraesentationis proportionalis methodum eliguntur. Tota communitas unam circumscriptionem comitialem conformat; sed totus deputatorum numerus cum incolarum numero ad praesentia accommodato determinatur: deputatus pro 50 000 incolarum aut fractio superioris 25 000. In praesenti a 111 parlamentariorum circulorum deputatis, quinque conciliariis deputatis (Gubernationis sociis) et 9 conciliariis haud deputatis conformatur;
- Gubernatio Matriti: collegiatum organum Communitatis Matritensis civilitatem in exsecutivis administrativisque muneribus gerens est. A praeside, praeside vicario sive praesidibus vicariis et consiliariis. Gubernationis socii a praeside ipso nominantur et missi faciunt. Statutum deputati condicionem non opus esse statuit ut quidam consiliarius sive praeses vicarius Gubernationis nominetur; revera, praesentis legislaturae duo praesides vicarius non deputatus sunt;
- Praeses Matriti: Gubernationis potestatis exsecutivae dux est. Supremam Communitatis Matritensis repraesentationem et Hispanicae Civitatis ordinariam intra Communitatem tenet. Gubernationis activitatem dirigit et exsecutiva repraesentativaque munera praesidibus vicariis et reliquis sociis Gubernationis consiliariis delegat. Praesens praeses Matritensis Sperantia Aguirre Gil de Biedma Factionis Conservativae Hispanicae sive Partium Popularium (Hispanice: Partido Popular, PP).
Divisiones administrativae
[recensere | fontem recensere]Communitas Matritensis uniprovincialis est et ergo nulla deputatio est. Administrative, territorium in communia cum plena iuridica personalitate et autonomia eorum intestinarum curarum gestioni dividitur. Statutum voluntariam communium colligationem ut communium diaconiarum gestioni et seu functionalium seu territorialium actionum coordinationi probat. Ex anno 2003, commarcarum (Hispanice: comarcas) creatio probata est, sed, adhuc nulla cum iuridica personalitate creata est, quamquam a diversis organismis haud gubernativis informaliter definitae sunt. Excepto territorio urbano Matriti, haec commarcae sunt inferiores;
Commarca Latine | Commarca Hispanice |
---|---|
Iugum Septemtrionale Matriti | Sierra Norte |
Iugum Occidentale Matriti | Sierra Occidental |
Commarcae Camporum | Comarca de Las Vegas |
Sinus Aquae Dirramae | Cuenca del Guadarrama |
Sinus Superior Manzanarium | Cuenca Alta del Manzanares |
Sinus Medius Sarambae | Cuenca Media del Jarama |
Sinus Fenarium | Cuenca del Hernares |
Commarca Meridionalis | Comarca Sur |
Oeconomia
[recensere | fontem recensere]Communitas Matritensis communitas autonoma cum reditu pro capite maximo in Hispania est, scilicet, 28 859 euronis, 30.2% super civitatis mediam anno 2006, quam Vasconia, Navarra et Catalaunia sequuntur. Oeconomicum incrementum Matritense anno 2006 4.1%, leviter superius Civitatis mediae 3.9%, fuit. Inter periodum ex anno 2000 in 2004 Matritum nona Europaea regio peregrinae pecuniariae collocationis proposita accipiens et secunda Hispaniae, post Catalauniam, fuit. Anno 2006 Communitas Matritensis secunda industrialis regio in Hispania et secunda Producto Domestico Grosso Hispanico cum 172 607 951 euronum contribuens, post Catalauniam, fuit.
Demographia
[recensere | fontem recensere]Incolarius Communitatis Matritensis numerus continenter ex ineunte saeculo vicensimo crevit: 775 034 incolarum anno 1900; 1 067 637 anno 1920; 1 926 311 anno 1950; 3 761 348 anno 1970; 4 947 555 anno 1991; 5 022 289 anno 1996; 5 423 384 anno 2001. Phreneticus rhythmus incolariae acceptionis deceniis 196 et 197 perceptibiliter e crise anni 1975 minuit; sic incolarum numerus prope nationalem mediam ultimis decem annis crevit (7.2 % contra 5.9 % mediae). Longiqua oeconomica crisis quoque in specifici ponderis amissione Matritensis nuclei in universum regionalem incidit; caput transivit ex agglutinando 95.7% incolarum anno 1970 in solum colligendum 62% in praesenti.
Eius vegetativum incrementum (4.5%), quamquam circa Civitatis mediam (2.9%) collocatur, solum magnam humanam densitatem in regione et praesertiim in capite et circumiectis exsistentem non explicat. Oeconomicus factor decretorius hoc casu resultavit, quia Matritum e decenniis 196 et 197 industrialis primae magnitudinis locus fuit, qui valde ponderis numerum emigrantium e nationis regionibus minime evolutis procedentium et nuperrime peregrinorum attraxit. Secundum Institutum Nationale Statisticae Hispanicum (Hispanice: Instituto Nacional de Estadística, INE), anno 2005 13.09% incolarum peregrinae originis erat, quinque puncta percentationalia super Hispanica media 8.47%. Peregrinorum 53% Iberamericanum, 18.38% haud Communitariae Europae, 9.27% Septemtrionalis Africae et 9.21% Unionis Europaeae est. Plerique incolae Communitatis in capite et eius territorium urbanum densantur quod, secundum dissimiles definitiones probatas, 4.5 aut 5 milliones incolarum superare potest. Viginti communia cum maximo incolario numero sunt inferiora;
# | Commune Latine | Commune Hispanice | Incolae |
---|---|---|---|
1 | Matritum | Madrid | 3 213 271 |
2 | Monsteles | Móstoles | 206 275 |
3 | Complutum | Alcalá de Henares | 203 645 |
4 | Fons Laborata | Fuenlabrada | 194 791 |
5 | Legamar | Leganés | 189 424 |
6 | Alcorconum | Alcorcón | 167 997 |
7 | Tituacia[2] | Getafe | 164 043 |
8 | Turricula Ardozensis | Torrejón de Ardoz | 116 455 |
9 | Parla | Parla | 108 051 |
10 | Alcobendae | Alcobendas | 107 514 |
11 | Coslata | Coslada | 89 918 |
12 | Rozae Matritenses | Las Rozas de Madrid | 83 428 |
13 | Puteolus Alarconensis | Pozuelo de Alarcón | 81 365 |
14 | Sanctus Sebastianus Regum | San Sebastián de los Reyes | 72 414 |
15 | Maxadahonda | Majadahonda | 66 585 |
16 | Ripae-Vaciamatritum | Rivas-Vaciamadrid | 64 808 |
17 | Vallis Mauri | Valdemoro | 58 623 |
18 | Fauces Villae Albae | Collado Villalba | 54 658 |
19 | Aranguesia[3] | Aranjuez | 52 224 |
20 | Arganda Regis | Arganda del Rey | 50 309 |
Vide etiam Indicem Communium provinciae Matritensis
Praeter eius metropolitanam rem, Communitas Matritensis magna sine incolis zonarum discrepantia, cum valde rurali indole offert. Cuius documento numeri demographici Mardaci (Hispanice: Mardacos) cum quadraginta quinque incolis, Ilicetum (Hispanice: La Acebeda) cum quinquaginta octo, Robur Gurdum (Roblegordo) cum septuaginta uno, Hiruela (La Hiruela) cum septuaginta quattuor et Furcaculus Iugi (Horcajuelo de la Sierra) cum centum et tres, quinque communia regionis cum minimo incolarum numero, sunt.
Artes athleticae
[recensere | fontem recensere]Praecipuus communitatis ludus athleticus, velut reliquae Hispaniae, est pediludium. Tres primae divisionis turmae in communitate sunt Real Madrid Club de Fútbol, Club Atlético de Madrid, magni adversarii multis decenniis abhinc, et Getafe Club de Fútbol. Alii populares ludi in Communitate canistriludium, cum praesentibus turmis velut Real Madrid Baloncesto, Club Baloncesto Estudiantes, et Baloncesto Fuenlabrada sunt birotatio et teniludium.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Edelmiro Bascuas, Celta amba "agua", conservado como apelativo en Galicia hasta el siglo XII: Derivado *ambra.
- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
- ↑ Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
Nexus interni
Abula · Alava · Albasitum · Asturiae · Aurgium · Aurium · Badallocium · Barcino · Biscaia · Brigantium · Burgi · Caesaraugusta · Cantabria · Castello · Conca · Corduba · Gades · Gerunda · Granata · Guadalaxara · Hispalis · Ilerda · Insulae Baleares · Ipuscoa · Legio · Lucentum · Lucus Augusti · Malaca · Matritum · Navarra · Norba Caesarina · Ocellum Duri · Onuba · Osca · Palentia · Palmae · Pons Vetus · Portus Magnus · Regio Murciae · Rioiia · Salmantica · Sancta Crux Nivariae · Segobia · Soria · Tarraco · Terulium · Toletum · Urbs Regia · Valentia · Valdoletum | |