Astrometria
Astrometria est pars astronomiae quae exactas locorum motuumque stellarum aliorumque corporum caelestium mensuras tractat. Data a mensuris astrometricis generata informationem profert de origine cinematica corporeaque systematis solaris nostraeque galaxiae, viae lacteae.
Historia prima
[recensere | fontem recensere]Historia astrometriae cum historia catalogorum stellarum arte coniungitur, quae locos rationis rerum in caelo astronomis dederunt, ut motus corporum caelestium indagarent. Quod tempore Hipparchi excogitatum est, trigonometri Graeci, qui circiter annum 190 a.C.n. catalogos Timocharis Aristillique eius decessorum adhibebat ad praecessionem telluris inveniendam. Cum operam scientiae daret, gradum nitoris excogitavit, qui hodie in usu iam est.[1] Hipparchus catalogum cui saltem 850 stellae et earum loci erant composuit.[2] Claudius Ptolemaeus, eius successor, catalogum stellarum 1022 in Syntaxi mathematica inclusit, earum locos, coordinata, nitoresque indicans.[3]
Pater astronomiae hodiernae Fridericus Gulielmus Bessel saepe habetur.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Brosche, P., et Harald Schuh. 1999. "Neue Entwicklungen in der Astrometrie und ihre Bedeutung für die Geodäsie." Zeitschrift für Vermessungswesen 124: 343–50. ISSN 0044-3689.
- Kovalevsky, Jean. 1995. Modern Astrometry. Berolini et Novi Eboraci: Springer. ISBN 3-540-42380-X. Archivum.
- Kovalevsky, Jean, et P. Kenneth Seidelman. 2004. Fundamentals of Astrometry. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-64216-7.
- Perryman, Michael. 2008. Astronomical Applications of Astrometry: Ten Years of Exploitation of the Hipparcos Satellite Data. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-51489-7.
- Redlich. Julius. 1907. Ein Blick in das allgemeinste Begriffsnetz der Astrometrie. Langensalza: Verlag Beyer.
- Schödlbauer, Albert. 2000. Geodätische Astronomie: Grundlagen und Konzepte. Berolini et Novi Eboraci: De Gruyter. ISBN 3-11-015148-0.
- Sigl, Rudolf. 1991. Geodätische Astronomie. ed. tertia. Heidelbergae: Verlag Wichmann. ISBN 3-87907-190-X.
- Walter, Hans G. 2000. Astrometry of fundamental catalogues: the evolution from optical to radio reference frames. Novi Eboraci: Springer. ISBN 3-540-67436-5.
- Webb, Stephen. 2001. Measuring the universe: the cosmological distance ladder. Londinii: Springer. ISBN 1-85233-106-2.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad astrometriam spectant. |
- Astrometry Department of the U.S. Naval Observatory. Situs interretialis ordinis proprius.
- Brown, Mike. "Mike Brown's Caltech Home Page."
- ESA. De Hipparcos Space Astrometry Mission.
- De Sedna inventa (PDF).
- "MPC Guide to Minor Body Astrometry."
- USNO Astrometric Catalog and related Products
- ""Hall of Precision Astrometry"". University of Virginia Department of Astronomy