Arrhidaeus Alexandri filius
Appearance
Arrhidaeus Alexandri filius (Graece Ἀρριδαῖος), Macedo qui saeculo IV a.C.n. exeunte floruit, fuit usque ad annum fere 302 a.C.n. Antigoni Monophthalmi filiique Demetrii Poliorcetae sectator olimque Alexandri miles; eo enim anno ab urbe Eretria civis receptus est ut qui libertatem urbium Graecarum vindicaverit. Idem civitatem apud Ephesios anno circiter 316 a.C.n. nactus est.
Idem fortasse anno 323 a.C.n., Alexandro nuper mortuo, cadaver huius regis a Babylone iussu Perdiccae aliorumque Diadochorum conducere iussus est. Is satrapa Phrygiae Hellespontinae anno 321 a.C.n. creatus est, a quo munere eum deiicere voluit anni 319 a.C.n. Antigonus.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 18.3, 36, 39, 51-52, 72
- Arrianus, Historia post Alexandrum 25
- Pausanias, Descriptio Graeciae 1.6
- Iustinus, Epitome historiarum Pompei Trogi 13.4.6
- Inscriptiones Graecae vol. 12 fasc. 9 no. 212
- I. Ephesos vol. 5 no. 1451
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Prosopography of Antigonos's Friends and Subordinates" in Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) no. 18, p. 375
- J. Kaerst, "Arrhidaios (5)" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~) vol. 2 col. 1249
- "Arrhidaeus (2)" in Gulielmus Smith (1844–1849). Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology [📖]. Londinii: Taylor & Walton