Aqua marina
Aqua marina est aqua in mari vel oceano. Aqua marina in Oceano Mundi salinitatem plusve minusve habet circa 3.5 centesimarum (35 grammata/litrum, vel 599 mM). Hoc significat quodque aquae marinae chiliogramma (circa litrum per volumen) circa 35 grammata salum dissolutorum habere, plerumque natrii (Na+) et chloridi (Cl–) iontium. Densitas apud superficiem est circa 1.025 g/millimetrum. Aqua marina est aqua dulci aquaque pura (densitatis 1.0 g/ml apud 4 C) densior, quia sales dissoluti massam addunt sine voluminin insigniter contribuendo. Punctum gelationis aquae marinae decrescit dum concentratio salis crescit. Ea salinitate quotidiana circa –2 C conglaciat.[1] Frigidissima aqua marina nota (statu liquido) fuit –2.6 C, in flumine sub monte glaciei Antarctico anno 2010 observata.[2]
Geochemia
[recensere | fontem recensere]Thermalis aquae marinae conductivitas est 0.6 W/mK apud 25 C et salinitatem 35 g/kg.[3] Conductivitas thermalis deminuitur cum salinitas crescat et crescit cum temperatura crescat.[4]
Salinitas
[recensere | fontem recensere]Quamquam plurimum aquae marinae salinitatem inter 3.1 centesimas et 3.8 centesimas habet, salinitas aquae marinae per orbem terrarum aliquando magis variatur. Ubi fit mixtura, cum aqua dulcis ex oribus fluminum vel prope montes glaciales liquefacientes, aqua marina multo minus salsa fieri potest. Salsissimum mare apertum est Mare Rubrum, ubi evaporatio rapida, praecipitatio minor, effluxus fluviatilis, et circulatio inclusa aquam inusitate salsam faciunt. Salinitas in remotis aquae corporibus (exemplum gratia, in Mari Mortuo) multo maior fieri potest.
Nexus interni
- Aquamarina
- Aqua dulcis
- Aqua marina pH
- Aqua salsa
- Circulatio thermohalina
- Glacies marina
- Muria
- Sal marinus
- Salinitas
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "U.S. Office of Naval Research Ocean, Water: Temperature"
- ↑ Sylte, Gudrun Urd (24 Maii 2010). "Den aller kaldaste havstraumen". forskning.no.
- ↑ "Desalination and Water Treatment". aDepartment of Mechanical Engineering, Massachusetts Institute of Technology. April 2010
- ↑ "Thermal conductivity of seawater and its concentrates"
- ↑ "World Ocean Atlas 2005". NOAA
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Physicae aquaae marinae proprietates, apud www.kayelaby.npo.co.uk
- "Tables and software for thermophysical properties of seawater," apud web.mit.edu