Angelopolis (Mexicum)
Locus: 19°3′5″N 98°13′4″W
Numerus incolarum: 1 434 062
Zona horaria: UTC−6
Situs interretialis
Nomen officiale: Heroica Puebla de Zaragoza
Gestio
Procuratio superior: Puebla
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Angelopolis[1] sive Populus Angelorum[2][3] (Hispanice Puebla de Zaragoza sed cognomine Angelópolis) est urbs Mexicana et caput civitatis Angelorum, in qua incolae ad 1 600 000 habitant, quapropter Angelopolis habetur quarta urbs Mexici quod ad magnitudinem pertinet, Mexicopoli, Guadalaxara, Monterrey primum, secundum, tertium locum obtinentibus. Magistra urbis est Claudia Rivera Vivanco. Angelopolis est sedes archidioecesis Angelorum ecclesiae Catholicae Romanae.[3]
Nomen
[recensere | fontem recensere]Nomen loci Navatlacum est Cuetlaxcōāpan scil. "colubris exuviae". Quo autem loco urbs nulla ante adventum conquisitorum Hispanorum exstitit. Castello securo media via quae ab urbe Verae Crucis ad Mexicopolim tendebat carente, novum oppidum die 16 Aprilis 1531 duce fratre Toribio de Benevento "Motolinia" conditum nomine puebla de los Ángeles scil. "populus Angelorum", anno insequenti ad dignitatem urbis elevatum est. Hunc originem indicant insignia Angelopolitana in quibus castellum ab angelis tuetur, rege et imperatore Carolo V litteris "K V" commemorato. Urbs nuncupationem modestiorem "populi" retinuit etiamsi anno 1862 ad honorem ducis militum Ignatii Zaragoza puebla de Zaragoza renominata sit.[4]
Incolae
[recensere | fontem recensere]Franciscus Caprarius hic natus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Fontes nominis:
- 1648 Breve S.mi. D.N. Innocentii X. in causa Angelopolitana Jurisdictionis in Indijs Occidentalibus Novae Hispaniae
- 1653 Processus et finis causae Angelopolitanae
- 1653 Breve S.mi. D.N. Innocentii X: continens nonnullas resolutiones ad favorem Illmi. & Rev. mi. D. Episcopi Angelopolitani : contra RR. PP. Societatis Jesu Provinciae Mexicanae in quatuor Congregationibus habitis, obtentas, necnon intimationem eiusdem Reverendiss Generali Jesuitarum, una cum reponsione pro illius observatione.
- ca. 1700 Kalendarium perpetuum sanctorum, de quibus fieri debet officium in alma ecclesia angelopolitana, & dioecesi.
- 1724 Acta provincialia s. Michaelis Archãg & ss. angelorum provinciae ordinis praedicatorum, in commitijs habltis [sic] in conventu s.p.m. Dominici Angelopolitono. [sic]
- 1755 Acta provincialia sancti archangeli Michaelis et sanctorum angelorum eparchiae Ordinis praedicatorum, commitijs habitis in Convento s.p.n. Dominici angelopolitano die III. mensis maij anni MDCCLV. Pro natis in Hispania.
- 1761 Confirmatio actorum capituli provincialis Provinciae Angelopolitanae
- 1767 Acta, in commitijs provincialibus Angelopolitanae s. Michaelis Archangeli, et sanctorum angelorum provinciae Ordinis praedicatorum
- 1770 Missa Gothica seu Mozarabica. Angelopoli, Typis Seminarii Palafoxiani,
- 1770 prima oratio habita in regio ac pontificio Angelopolitano Seminario Sanct. Apost. Petri & Joann. in laudem angelici Doctoris D. Thomae Aquinatis
- 1792 Sacra Rituum Congregatione Oxomen. Beatificationis, et canonizationis Ven. Servi Dei Joannis de Palafox et Mendoza, Episcopi prius Angelopolitani, postea Oxomen: elenchus actuum heroicorum
- 1800 Acta capituli provincialis celebrati in hoc s.p.n. Dominici angelopolitano coenobio die decima septima maii anni Domini millesimi octingentesimi.
- ↑ Saeculum fere XVII, Cenotapha Ioannis a Palafox et Mendoza: "Hic Iacet Pulvis et / Cinis / Ioannes a Palafox / et Mendoza / Indignus Episcopus / Angelorum Populi / Rogate pro Patre Filii / Expecto donec veniat / Immutatio mea / Et in carne mea / Videbo / Deum Meum / -Job. 14.19 / Natus est cum Seculo / Obiit Anno MDC...
- ↑ 3.0 3.1 Cf. "Archidioecesis Angelorum" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- ↑ Denuo anno 2014 nomen grandiloquentius Cuatro Veces Heroica Ciudad de Puebla de Zaragoza rite attribuitur, scil. "quater heroica urbs populi de Zaragoza" (diploma).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Puebla (city)" in Encyclopaedia Britannica. 11a ed. (Sicagi, 1911) html djvu
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Angelopolim spectant (Puebla (city), Puebla City). |
- Situs publicus municipii Angelopolitani
- Imagines urbis
- Situs peregrinatoribus destinata
- De Angelopoli apud Centro Virtual Cervantes
Angelopolis in California • Angelopolis in Mexico • Antoniopolis • Calgaria • Civitas Iuarezensis • Dallasium • Didacopolis • Dominicopolis • Ecatepec de Morelos • Guadalaxara • Havana • Hustonia • Leon • Managua • Mexicopolis • Mons Regius • Monterrey • Nezahualcóyotl • Novum Eboracum • Philadelphia • Phoenix • Portus Principis • Sicagum • Tigiuana • Torontum • Urbs Guatimalensis • Zapopan