Agave (genus)
Appearance
Agave est genus plantarum succulentium familiae Asparagacearum (secundum Gregem Phylogeniae Angiospermarum), vel familiae Agavacearum (secundum taxinomiam vetustiorem). Sunt fere ducentae species Agaves, quae regiones torridas Mexici et Civitatum Foederatarum, ac regiones tropicas Americae Australis habitant.
Agave americana adhibetur, praesertim apud Mexicanos, ad potionem validam coquendam nomine Mescal, sed Tequila ex Agave tequilana fit.
De nomine
[recensere | fontem recensere]Nomen plantae deducitur ab Agaue, Cadmi filia et Echionis uxore, quae suum filium Pentheum "per insaniam a Libero obiectam membratim laniavit."[1]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Hyginus mythographus, Fabulae 184.1.3.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database |
Vide "Agaven" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Agaven spectant. |