Jump to content

Aborigines (mythologia)

Latinitas bona
E Vicipaedia

Aborigines (Graece: Βορειγόνοι[1] vel Αβοριγινες) in mythistoria Romana fuerunt antiquissimi Latii incolae, sic dicti quod "ab origine" ibi vixisse credebantur atque velut ex arboribus geniti fuisse.[2] Nonnulli eruditi hodierni putant veri populi nomen quidem subesse, sed populari etymologia immutatum[3] ut hanc significationem acciperet. Eorum reges hoc ordine nobis traditi sunt: Ianus, Saturnus, Picus, Faunus, Latinus.

De Aboriginibus apud Vergilium et Livium

[recensere | fontem recensere]

Cum Aeneas et Troiani ad oras Italiae appulerunt, primum cum Aboriginibus et eorum rege Latino bellum gesserunt. Mox vero, pace facta, rex Latinus, ominibus et responsis deum admonitus, filiam suam Laviniam Aeneae in matrimonium dedit. Tum ambo populi, Troiani et Aborigines, in unum coaluerunt, regnantibus paribus auspiciis Aenea et Latino. Bellum adversus Rutulos et eorum regem Turnum pariter sustinuerunt : victores quidem fuere sed Latinus pugnando interiit. Tum Aeneas populum suum in honorem mortui regis uno nomine appellavit Latinos. Ab illo tempore nec Troiani nec Aborigines iam fuere.

A poetis regis Latini populo saepe nomen Laurentes inditur, a Laurento oppido ductum. Nam nomen Aborigines cum metro dactylico carminum epicorum non congruit. Nihilo minus Vergilius, ut vult commentator Servius, ad eorum nomen alludit, cum canit: "alii ab origine reges."[4]

Quid tradiderint alii auctores

[recensere | fontem recensere]

Sic quidem Vergilius et Livius. Nonnulli vero docti homines antiqui diversam traditionem rettulerunt, ut Marcus Cato[5]: dum origines Romanas cum historia Graeca nectere volunt, adfirmant antiquitus non in Italia vixisse Aborigines, sed e Graecia expulsos et errantes in Latium pervenisse (incertum quo tempore vel e qua parte Graeciae). Ita Origo gentis Romanae, libellus quarto saeculo scriptus, aliam etymologiam, fortasse a Varrone ortam[6], refert : primum Aberrrigines, quod post diluvium per terras errabant, dictos esse, deinde mutatione unius vocis Aborigines.

Magis placet Dionysio Halicarnassensi alia etymologia quae hoc nomen a praepositione Latina ab et nomine Graeco ὄρος (montes) ducit, quia Arcades fuisse Aborigines vult atque Arcades montibus gaudent[7]! Opinioni vero eorum qui cum Liguribus vel etiam Umbris cognatos esse eos putant non adsentitur. In summa gesta Aboriginum sic narrat Dionysius (multa sine dubio e Varrone sumpsit) : primum ex Arcadia venientes Aborigines in agro Sabino circa Reate consedisse, ubi Varro qui et ipse Sabina gente ortus erat reliquias eorum antiquorum oppidorum recognovit. Mox quia multis bellis vexabantur adversus finitimos Siculos, qui Latii campum inter flumina Lirim et Tiberim atque etiam partem Etruriae incolebant, benigne Pelasgos et ipsos e Graecia ante Troianum bellum profectos acceperunt, ita ut ambo populi in unum coaluerint. Sic validiores facti Siculos e finibus expulerunt et multas urbes in Latio et Etruria condiderunt. Quorum in regnum postea Troianus heros Aeneas adpulit.

De sensu hodierno

[recensere | fontem recensere]

Hodie aborigines usquequaque terrarum dicuntur gentes quae eo loco oriundae videntur, ubi etiamnunc vivunt (quod scilicet ad aeternitatem referri non potest!), et saepe agris suis ab Europaeis colonis spoliati sunt. Sunt enim aborigines in Australia, in insulis Oceani Pacifici, etc.

  1. Quod nomen significat a Borea genitos, id est viros septentrionales; semel tantum invenitur in Alexandra Lycophrontis.
  2. "Gensque virum truncis et duro robore nata" (Aeneis VIII.315).
  3. Fortasse a Graeco nomine: vide notam primam.
  4. Aeneis VII.181.
  5. Dion. Hal.I,11,1 et I,13,2 qui eandem opinionem historico Sempronio Tuditano tribuit.
  6. Iam legitur apud Dion. Hal. I,10,2 qui Catonem et Varronem sequitur. Capitulis XIV et XV eiusdem libri refert Dionysius ea ipsa quae Varro in Archaologis suis de Aboriginum oppidis scripsit.
  7. Ant. Rom. I,13,3.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]