Ångström (unitas)
Ångström,[1] imminutum Å, est unitas distantiae vel spatii metrorum, vel centimetrorum, vel nanometrorum (10 Å = 1 nm), vel picometrorum (1 Å = 100 pm). Ex Andrea Iona Ångström, physico Suecico, spectrum solis cum gradu latitudinum undarum 1 Å permenso, appellatur.
Quod in chemia et physica status solidi utile est, quoniam distantiae propriae inter atomos in moleculis vel in crystallis aliquot Ångströmis sunt. E.g. separatio inter atomos cabonii in adamante ca. 1,54 Å est; aliqua altera similis separatio inter 1 et 3 Å iacet. Non similiter, sed secundum consuetudinem in spectroscopia adhibetur quia undarum lucis quae oculo humano videri potest latitudes in segmine milium Ångströmis iacent. Limes lucis rubrae apud circa 1000 Å et ipsa lucis violeae? apud circa 4500 Å iacent.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Nomen saepe Angstrom tantum scriptum.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Ångström" apud IUPAC Goldbook