Ioannes Memling
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1435, 1433, 1430; Selingostadium, Moguntiacum
Obitus: 11 Augusti 1494; Brugae
Patria: Nederlandia Habsburgensis, Germania
Obitus: 11 Augusti 1494; Brugae
Patria: Nederlandia Habsburgensis, Germania
Memoria
Sepultura: Sint-Gilliskerk Brugge
Ioannes Memling[1] vel Memmelinc[2], anno 1433 vel 1435 Selingostadii[3] (in electoratu Moguntino) natus et die 11 Augusti anno 1494 Brugis mortuus, fuit pictor Flandricus Theodiscae originis.
Bruxellis in officina Rogerii van der Weyden laboraverat. Officinam propriam solum post mortem Rogerii anno 1464 condidit. Anno 1465 civis Brugensis factus est. Stilum proprium serenitatis et dulcedinis plenum Memling exercebat, qui exemplar contemporaneis eius factus est, praecipue Magistro legendae sanctae Ursulae. Circa centum opera nota sunt, quae Ioanni Memling vel officinae eius attribuuntur. Haec sunt altaria, imagines Beatae Virginis et effigierum magni momenti series.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Annula Castillo, "De Iohanne Memling", in Melissa, n° 65, anno 1995, p. 7.
- ↑ Commentatio Latina de morte eius.
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. III, p. 360.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art |