dividenda in 7 aequales partes, supponamus autem secundum istam lineam instrumentum aperiri non posse, ideo aperiatur circinus aliquis ut cunque, & eius apertura sumatur septies in data linea HK per occultas notas, ut postea notae illae deleri possint, relinquatur autem portio I K. Vulgari circino accipiatur magnitudo lineae dictae IK haec applicetur punctis 70. 70, vel aliquo alio numero multiplici, & immoto instrumento accipiatur una septima illius IK, quae addatur singulis partibus prius acceptis in Linea HK, & sic erit exactissime divisa in 7 eaquales partes, prout propositum fuit faciendum. Sitque in exemplo portio inventa LInota[1].
Non absimili etiam ratione ab hac linea pendet solutio probl. 3 propr. 3 primi libri Eucl: quo docetur duabus datis rectis lineis inaequalibus de maiore aequalem minori rectam lineam detrahere. Sint enim duae rectae. A & B, propositumque sit detrahere minorem lineam A a maiori B. Accipias totam lineae B quantitatem, secundum hanc aperias A prolibitu, ut puta in 40. 40, mox accipias quantita- tem lineae A & videbis quibus punctis possit accomodari, ut in hoc exemplo punctis 22. 22, ex immoto instrumento excipies distantiam inter puncta differentiae horum numerorum, hoc est inter puncta 18. 18, per quam secabis lineam B in puncto C, linea enim CB erit aequalis ipsi A quae quidem operatio licet exigui momenti videatur, tamen exacte instrumentum constructum demonstrabit.
Hinque etiam sedulus operator facili admodum negotio poterit 1 probl. prop. 3, & probl. 2 prop. 4 lib. x Euclidis, resolvere[2].
Secundum datam lineam divisam secare aliam non divisam,
indeque patet solutio probl. 2 prop. X lib. 6. Eucl.
CAPUT IV.
Sit AB linea divisa in partes ACDB, & sit altera linea non divisa EF, sed dividenda secundum proportionem lineae iam divisae, nulli dubium quod propor-
- ↑ Ha volsuto mascherare un poco questo metodo, preso dall'ultima parte della mia prima operazione, segnata : e volendo un poco allontanarsi dalle mie proprie parole, dà finalmente della bocca in terra; e dove dice « quae addatur singulis partibus etc. », deveria dire « quae addatur primae parti semel, 2ae bis, 3ae ter, etc. »; altrimenti, procedendo come esso scrive, l'operazione è falsa[§ 1].
- ↑ O questa sì, che voglio che la lassiamo per parto dell' ingegno del Capra[§ 2].